# Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 3.33-68

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, 3.33 to 3.68. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/3.33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/3.33

Magnum quid huc attulit mercator iste de regione sua veniens: mercator iste invenitin regione nostra quod hic abundat. Quid hic abundat? Nasci et mori. Plena est terra his mercibus, nasci et mori. Natus est,et mortuus est. Sed qua via natus est? Ad istam regionem venit, sed non ea via qua et nos vcuil. De cœlo enim venit a Patre. Et tamen natus est mortalis. Natus cst de Spiritu sancto ex virgine Maria. Numquid nos sic dc Adam et Eva? Nus per concupiscentiam carnis, illc autem non per ipsam. Maria enim virgo sine virili amplexu, sinc cOlwllpiscentiæ æstu; quoniam ne pateretur hunc æstum, ideo ei dictum est, Spiritua sanctus superveniet ill te, et virtus Attissimi obumbrabit tibi (Luc. I, 35). Virgo ergo Maria non concubuit et concepit: sod credidit et concepit. Natus est enim mortalis mortalibus. Quare mortalis? Quia in similitudine carnis peccati (Ronl. VIII, 3): non in carne peccati, sed in similitudine carnis peccati. Quid habet caro peccati? Mortem et peccatum. Quid habuit similitudo carnis peccati? Mortem sine peccato Si haberet peccatum, caro esset peccati: si mortem non haberet, non esset similitudo carnis peccati. Talis venit, Salvator venit: mortuus est, sed mortem occidit: finivit in se quam timebamus; suscepit illam, et occidit illam; quomodu summus venator Iconem cepit, et necavit. CAPUT IV. — 5. Mors in Christo mortua. Ubi cst mors? Quære in Christo, jam nun est: sed fait, ct mortua est ibi. vita, mors mortis: Bono animo estote, morietur et in nubis. Quod præcessit in capite, reddetur in membris: morietur et in nobis mors. Sed quando?in fine sæculi,in resurrectione mortuorum, quam credimus, et de qua non dubitamus. Qui enim crediderit et baptizatus fuerit, ipse salvus erit.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013c/stoa0040.stoa013c.opp-lat1.xml.
