# Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 3

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, Classis Ii. De Tempore, In Natali Domini, u (b). Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/3

CAPUT III. — 3. Gloria Dei in hominum grutuita justificatione.—Justificati igiturex fide, pacem hubeamus ad Deum per Dominum nostrum Jesum Christum; per quem et accessum habemus in gratiam istam, in qua.tamna, et gloriamur in spe gloriæ (a) Dei (Rom. V, 1, 2). His, fratres, quæ mecum recognoscitis, paucis apostolicis verbis, pauca verba psalmi hujus admiscere delectat, et consonantiam reperirc. Justificati ex fide, pacem habeamus ad Deum: quia justitia et pax osculatæ sunt invicem. Per Dominum uoslrum Jesum Christum: quia Veritas de terra orta est. Per quem et accessum habemus in gratiam istam, in qua stamus, et gloriamur in spe gloriæ Dei. Non ait, Gloriæ nostræ; sed, glorie Dei: quia justitia non de nobis processit, sed de cælo prospexit. Ergo qui gloriatur, non in se, sed in Domino glorietur. Hinc enim et nato ex Virginc Domino, cujus diem Natalem hodie celebramus, præconium vocis angelicæ factum est: Gloria in excelsis Deo, ei in terra pax hominibus bonæ voluntatis (Luc. II, 14). In terra enim pax uncie, nisi quia Veritas de terra orta eat, id est, Christus de carne natus est? Et ipse est pax nostra qui fecit utraque unum (Ephes. II, 14): ut essemus homines bonæ volunlatis, suaviter connexi vinculis unitatis. In hac igitur gratia gandeamus, ut sit gloria nostra testimonium conscientiæ nostra (II Cor. I, 12): ubi non in nobis, sed in Domino gloriemur. Hinc caim dictum est, Gloria mea, et exaltans caput meum (Psal. III, 4). Nam quæ majorgralia Dei nohis potuit illucescere, quam ut habens unigenitum Filium, farcret eum hominis filium, atque ita vicissim hominis filium, faceret Dei Filium? Quære meritum, quære causam, quære justitiam; et vide utrum invenias nisi gratiam.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013c/stoa0040.stoa013c.opp-lat1.xml.
