# Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 4-5

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, Classis Ii. De Tempore, De eadem lectione Evangelii Joannis, cap. xx, f. 1-18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/4-5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/4-5

Quomodo intelligenda verba Christi ad Magdalenam. Tangere fide. Quid sibi hoc vult, Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem meum? Si non illum poterat tangere in terra stantem, poterat tangere in cœlo sedentem? Tanquam diceret: Modonoli me tangere, tunc me tanges cum ascendero ad Patrem. Recolat Charitas vestra hesternam lectionem, quando apparuit discipulis Dominus, et putaverunt se spiritum videre: ille autem volens eis hunc tollere errorem, prabuit se tangendum. Quid dixit? Heri lectum est: inde Sermo fuit. Quid turbati estis, inquit, et cogitationes ascendunt in cor vestrum? Videte manus meas et pedes meos: palpate et videte (Luc. xxiv, 57-39). Numquid jam ascenderat ad Patrem, quando dicebat, Palpate et videte? Præbet se tangendum discipulis suis, non tangendum, sed palpandum, ut fides fiat veræ carnis, veri corporis, ut exhibeatur eliam tactibus humanis soliditas vcrilalis: præbet ergo se palpandum manibus discipulorum; et mulieri dicit, Noli me tangere, nondum enim ascendi ad l'atrem meum. Quid sibi vult? Viri non potuerunt eum tangere nisi in terra, mulieres eum habcbant tangere in caelo? Quid est ergo tangere, nisi credere? Fide enim tangimus Christum: et melius est manu non tangere, et fide langerc, qnam manu palpare, et fide non tangere. Non magnum fuit manu Christum tangere. Judæi tetigerunt quando comprehenderunt, letigcrunt quando ligaverunt, tetigerunt quahdo suspenderunt: tetigerunt, et male tangendo, quod tetigerunt, perdiderunt. Tangendo fide, o Ecclesia catholica, fides te salvam facit. Tu tantum fide tange, id est, fideliter accede et firmiter crede. Si Christum tantummodo hominem putaveris, in terra tetigisti. Si Christum Deum credideris æqualem Patri, tunc tetigisti quando ascendit ad Patrem. Ergo ascendit nobis, quando illum recte intelligimus. Semel tunc illo in tempore ascendit, sed modo quotidie ascendit. quam multis necdum ascendit, et quam multis adhuc in terra jacet? Quam multi dicunt: Homo fuit magnus? Quam multi dicunt: Propheta fuit? Quam multi antichristi exstiterunt, qui dicerent, ut Photinus: Homo fuit, plus nihil habuit; sed omnes homines pios et sanctos excellentia sapientie ct justitiæ superavit: nam Dcus non fuit. 0 Photinc, in terra tetigisti, ies'inasti tangerc, præcipitasti te: et ideo ad patriam non pervenisti, quia in via errasti 1.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013c/stoa0040.stoa013c.opp-lat1.xml.
