Latin
Classis Ii. De Tempore, in die Pentecostes, I (b)
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 4-7
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT IV. -4. Spiritus sanctus, tanquam anima corporis Ecclesiœ, extra eum non habetur. Nemo ergo dicut: Accepi Spiriturn sanctum; quare non loquor linguis omnium gentium? Si vultis habere Spiritum sanctum, intendite, fratres mei: spiritus noster quo vivit omnis homo, anima vocatur; spiritus noster quo vivit singulus quisque homo, anima vocatur: et videtis quid faciat anima in corpore. Omnia membra vcgelat; per oculos videt, per aures audit, per nares olfacit,per linguam loquitur, per manns operatur, per pcdes ambulat: omnibus simul adest membris, ut vivant; vitam dat omnihus, officia singulis. Non audit oculus, non videt auris, non videt lingua, nec loquitur auris et oculus; sed tamen vivit: viv it auris vivit lingun; olficia diversa sunt, vita communis. Sic cst Ecclesia Dei: in aliis sanctis facit miracula, in aliis sanctis Ioquitur veritatem, in aLis sanctis custodit virginitatem, in aliis sanctis custodit pudicitiam conjugalem, in aliis huc, in aliis illud: singuli propria operantur, sed pariter vivunt. Quod autemest anima corpori hominis, hoc est Spiritus sanctus corpori Christi, quod est Ecclesia: hoc agit Spiritus sanctus in tota Ecclesia, quod agit anima in omnibus membris unius cor- I oris Sed videte quid caveatis, videte quid observetis, videte quid timeatis. Contingit ut in corpore humano, imo de corpore aliquod præcidatur membrum, manus, digitus, pes; numquid præcisum sequitur anima? Cum in corpore esset, vivebat; praecisum amittit vitam. Sic et homo christianus catholicus cst, dum in corpore vivit; præcisus hæreticus factus est, membrum amputatum non sequitur spiritus. Si ergo vultis vivere de Spiritu sancto, tenete charitatem, amate veritatem, desiderate unitatem, ut perveniatis ad æternitatem. Amen.