# Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 5-2

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, Classis Ii. De Tempore, De resurrectione Christi secundum Marcum. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/5-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/5-2

CAPUT V. — 5. Beata vita ubi quærenda. Beatus vis esse? OSleudo, si vis, unde sis beatus. Sequere ibi: Quousque graves corde? Utquid diligitis vanitatem, et quæritis mendacium? Scitote. Quid? Quoniam Dominus magnificavit Sanctum suum (Psal. IV, 3, 4 ). Venit Christus ad miserias nostras; esurivit, sitivit, fatigatus esi, dormivit; nira fecit, mala passus cst, est, spinis coronatus est, sputis illitus est, alapis cæsus, ligno confixus, lancea vulneratus, in sepulero positus; sed tertio dic resurrexit, finito labore, mortua morte. Ecce iLi oculum habete in ejus resurrectione; quia ita magnificavit Sanctum suum, ut resuscitaret eum a mortuis, et daret ei honorem in cœlo sedendi ad desteram suam. Ostendit tibi quid debeas sapere, si vis beamus esse: hic enim esse non potes. I.. hac vita beatus esse non potes: nemo potest. Bonam rem quæris, sed terra ista non est regio ejus rei quam quæris. Quid quæris? Beatam vitam. Sed non est hic. Aurum si quæreres in loco ubi non cst, ille qui novit quia ncn est ibi, nonne diceret tibi: Quid fodis? quid terram sollicitas? Fossam fucis quo descendas, non uhi aliquid invenias. Quid cs responsurus adminenti te?Aurum quæro. Et ille: uon tibi dico, nihil est quod quæris; sed, Non est ubi quæris. Sic et tu quando dicis, Beatus esse voto; bonam rem quæris, sed non cst hic. Si habuit hie illud Christus, habebis et tu in regione mortis tuæ, quid ille invenit, attende: veniens de alia regionc quid hie iaavenit, nisi quod hic abundat1? Manducavit tecum, quod abundat in cella miseriæ tuæ. Acetum hic bibit, fel hic habuit. Ecce quid in cella tua invenit. Sed ad magnam mensam suam te invitavit, mensam cœli, mensam Angelorum, uhi ipse panis est. Descendens ergo et ista mala inveniens ill cella tua, et non dedignatus est talem mensam tuam, ct promisit tibi suam. Et quid nobis dicit? Credite, credite vos venturos ad bona mensæ meæ, quando non sum dedignatus mala mensæ vestræ. Malum tuum tulit, et bonum suum non dabit? Utiquc dabit. Vitam suam promisit nobis: sed incredibilius est quod fecit. Mortem snam prærogavit nobis: tanquam diceret, Ad vitam meam vos invito, ubi ncmo moritur, ubi vere vita beata ese, ubi cibus nun corrumpitur, ubi reficit et non deficit. Ecce quo vos lavito, ad regionem Angelorum, ad amicitiam Patris et sancti Spiritus, ad coenam sempiternam, ad fraternitatem meam; postremo ad me ipsum, ad vitam meam vos invito. Non vultis credere quia dabo vobis vitam meam? Tenete pignus mortem. meam. Modo crgo cum in ista carne corruptibili vivimus, morum mutatione cum Christo moriamur, amorc justitiæ cum Christo vivamus: beatam vitam non accepturi, nisi cnm ad illum venerimus, qui venit ad nos, et cum illo esse cœperimus, qui mortuus est pro nobis.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013c/stoa0040.stoa013c.opp-lat1.xml.
