# Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 5-4

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, Classis Ii. De Tempore, De Alleluia. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/5-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/5-4

CAPUT V. — 5. Piis promissa delectatio laudis Dei, quæ non datur impiis. Qu:rre ergo quod promissum est fillis hominum, et audi quod sequitur: Filii autem hominum sub tegmine alarum tuarum sperabunt. Interim sperabunt, quamdiu in via sunt. Filii autem hominum sub tegmine alarum tuarum sperabunt. Spe eniM salvi facti sumus (Id. VIII, 24). Hoe non pertinet ad homines et jumenta, sperare sub tegmine alarum Dei. Et ecce spes lactat nos, nutrit nos, confirmat nos, et in ista laboriosa vita consolatur noB; in ipsa spe cantamus Alleluia. Ecce spes quantum gaudium habet. Res ipsa quid erit? Quid crit quæriis? Audi quod sequitur: Inebriabuntur ab ubertate domus tuœ ( Psal. XXXV, 7-9). Hujus rei spes est. Sitimus, esurimus, opus est ut saliemur: sed in via fames, in patria satietas. Quando satiabimur? Satiabor cum manifestata fuerit gloria tua (Psal. xvi, 15). Modo autem gloria Dei nostri, gloria Christi nostri latet: et cum illo abscondita est et nostra. Sed cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et ros cum illo apparebitis in gloria (Coloss. III, 4). Tunc erit Alleluia in re: modo autem in spe. Spes illam cantat, amor cantat modo, amor cantabit et tunc: sed modo cantat amor esuriens, tunc cantabit amor fruens. Quid est enim Alleluia, fratres mei? Dixi vobis, Laus Dei est. Ecce modo verbum auditis, et in audiendo delectamini, et in delectatione lauda tis. Si rorem sic amalis, fontem ipsum quomodo amabitis? Quod est enim stomacho ructanti ructatio, boc cst cordi saginato laudatio. Si enim laudamus quod credimus, quomodo laudabimus cum viderimus? Eccc quod sibi Maria elegerat: sed significabat vitam illam, nondum tenebat.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013c/stoa0040.stoa013c.opp-lat1.xml.
