Latin
5.51 to 5.72
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 5.51-72
Unproofread scanNot analysed yet
in hominem re- Hit liberaliter, et liberum fecit. Venit ut Deus, et implevit: ut vcnit Dominus, et redemit. Philippus diaconus alius ab apostolo. Forte aliquis dicat de contentiosis, quia Philippus non crat diaconus qui baptizaverat in Samaria, sed apostolus erat; quia et inter Apostolos Philippus nominatur, et qui proprie evangelista appellatus cst unus de diaconibus septem. Sed suspicentur qnod volunt, cito solvo quæstionem. Apostolus fucrit, an diaconus, quod lectio tacuit, sit hoc incertum. Illud tamen scriptum est, quia mox ut ascenderet de aqua, venit Spiritus sanctus super spadonem (a). Nemo ibi commemorat manus impositionem. Forte et hoc parum cst: dicit enim ille, Aliquis prorsus imposuit illi manum, sed hoc tacuit Scriptura. G. Spiritus sanctus Cornelio sine manus impositione ct ante Baptismum datu. . Ergo quid dicis? Hoc, inquit, dico, quia in primos illos centum viginti revera, qnia tunc primum veniebat Spiritus sanctus, sine iinpositionc manus advenit; ex illo autem jam in neminem venit, nisi fuisset manus imposita. Oblitus es Cornelium centurionem: lege diligenter, et intellige prudenter. Cornelius centurio, sicut in eodcm lihro Actuum Apostolorum legitur, ubi etiam adventus Spiritus sancti praedicatur. Ad centurionem Cornelium angelus missus est, nuntiavit illi acceptas eleemosynas ejus, exauditas orationes: proinde cum debere mittere ad Petrum, qui habitaret in Joppe in domo Simonis coriarii, eumque accersendum. Tunc autem magna quæstio inter Judaeos et Gentes versabatur, id est, inter cos qui de Judæis, et eos qui de Gentibus crediderat, utrum Evangelium ministrandum esset incircumcisis. Erat inde magna cunctatio, cum mittit Cornelius. Interim admonetur Petrus,:gitur negotium regni cœlorum, et hic et ibi, ab illo qui ubiquc esi. Cum enim hæc apud Cornelium aguntur, interim ct Petrus in Joppe esurivit, ascendit orare cum ei refectio pararetur, orantis mens alienata est;