Latin
Classis Ii. De Tempore, Contra Donatistas
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 7-4
Unproofread scanNot analysed yet
Ex his refellit Donatistas. Ubi sunt qui dicobant: propterea cnim totum narravi, propter quod voto dicere: ubi sunt qui dicebant per hominis pOle. statem dari Spiritum sanctum? Evangelizante Petro, Cornelius et omnes quicum illo crant gens 1, hoc est gentiles, crediderunt; et subito, antequam baptizarentur, impleti sunt Spiritu sancto (Act. x)? Quid hic respondet bumana præsumptio 1 Non solum ante impositas manus, sed ante ipsum Baptismum venit Spiritus sanctus; de potestate, non de necessitate. Venit ante baptismi ablutionem, ut auferret controversiam circumcisionis. Posset enim a calumniantibus vel non intelligentibus dici Petro: Male fecisti dare Spiritum sanctum. Ecce impletum cst, ecce demonstratum est, quod Dominus ait, Spiritus ubi vult inspirat (Joan. III, 8). Ecce impletum cst, ecce monstratur quam vcrum Dominus dixerit, Spiritus ubi vult inspirat. Et tamen arrogantiæ spiritum nondum hæreticns superbus exspirat. Adhuc dicit: Meum est; noli ab illo accipere, sed a me. Respondes: Quaero quod Dei est. Ille: Non legisti, Oleum autem peccatoria nun impinguet caput meum? Ergo oleum luum est? Si tuum est, nolo: si tuum est, malum est. Si autem Dei est, et per te malum bonum est. Coenum non inquinat solis radium, et tu inquinas Dei oleum? Ideo autem malo tuo habes, quia quod bonum est malus habes; quod Dei est, malus accepisti: quia separatus non collegisti, sed sparsisti. Qui manducant indigne, judicium sibi manducant et bibunt (I Cor. xi, 29): quia manducant indigno, non manducant? Indigno huccellam Christus Judae dedit(Joan. XIII, 26), et ille hanc ad judicium accepit. Numquid a malo accepit? numquid malum accepit? Sed ideo reus est, quia a bono bonum malus accepit. Non est ergo oleum peccaloris, oleum salutaris. Bene accipiatur, et bonum est: etsi male accipiatur, honum est. Væ hominibus bonum male accipientibus!