Latin
Classis Ii. De Tempore, De Alleluia
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 8-3
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT VIII. —Sanitas ista qua dicimur sani, quid est? Sed tamen hinc capite exemplum. Quia cum multa sint aegrotantium desideria, qua: ista sanitas tollit; quomodo illa tollit ista sauitas, sic omnia tollit immortalitas: quia sanitas nostra immortalitas est. Recolite Apostolum, et videte quid erii: Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem (I Cur. xv, 55). Flerimus aequales Angelis Dci (Matth. XXII, 50). Numquid illi miseri sunt, qui non epulantur? Nonnc ideo beatiores, quia istis non indigent? An vero quilibet dives aequabitur Angelis? Angeli vere divites sunt. Quid dicuntur divitiæ? Facultates. Angeli habent magnas facultates, qui habent magnas facilitates. Audis cum laudatur dives: Quantum magnus est, dominus est, dives est, potens est. Quantum magnum ut eat quo vult, jumenta adsunt, sumptus adsunt, servi adsunt, ministeria adsunt. Omnia ista habet dives: quo vult it, laborem non patitur. Angelus ubi voluerit, ibi erit: nec dicit, Junge; nec dicit, Sterne; quod cum superbia dicunt divites, et tumescere inde volunt, quia habent quibus dicanl, Junge et Sterne. Infelix, verba ista sunt infirmitatis, non facultatis. Non ergo indigebimus: et ideo beati erimus. Pleni enim erimus, sed Deo nostro: et omnia quae hic pro magno desideramus, ipse nobis erit. Pro magno cibum hic quaeris: Deus tibi cibus erit. Amplexum carnis hic quaeris: Mihi autem adhœrere Deo bonum eit (PsaL LXXII, 28). Divitias hic quæris: quomodo tibi deerunt omnia, quando illum habebis qui fecit omnia? Et ut verbis Apostoli te faciam securum, de illa vita hoc dixit: Ut sit Deus omnia in omnibus (I Cor. xv, 28).