# Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 8.1-29

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, 8.1 to 8.29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/8.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/8.1

CAPUT PRIMUM. — 1. Resurrectio secundum quatuor Evangelistas recitari solita. Passio nonnisi secundum Matthæum. Resurrectio Domini nostri Jesu Christi et hodie recitata est; sed de altero libro Evangelii, qui est secundum Lucam. Primo enim lecta cst secundum Matthæum, hesterno autem die secundum Marcum, hodie secundum Lucam (a): sic habet ordo Evangelistarum. Sicut enim passio ipsius ab omnibus Evangelistis conscripta cst; sic dies isti septem vel octo dant spatium, ut secundum omnes Evangelistas resurrectio Domini recitetur. Passio autcm quia uno die legitur, non solet legi, nisi secundum Matthæum. Volueram aliquando, ut per singulos annos secundum omnes Evangelistas etiam passio legeretur: factum est; nOD audierunt homines quod consueverant, et perturbati sunt. Qui antem amat Litteras Dei, et non vult esse semper idiota, omnia novit, et omnia diligenter inquirit. Sed sicut cuique Deus partitus est mensuram fidei, sic quisque proficit. CAPUT II. — 2. Incredulitas discipulorum audita resurrectione Christi. Nunc attendamus quod bodie, cum legeretur, audivimus: nam quod heri commendavi charitati vestræ, expressius hodie audivimus, infidelitatem discipulorum: ut intelligamus quantum ejus beneficio nobis præstitum cst, ut quod non vidimus, sic credamus. Vocavit eos, instruxit eas, vixit cnm eis in terra, fecit ante eorom oculus tanta mirabilia usque ad mortuos suscitandos. Mortuos resuscitavit, carem suam posse resuscitare non credebatur. Venerunt mulieres ad mcnumentum: corpus in monumento non invenerunt; resurrexisse Dominum ab Angelis audierunt: feminæ viris nuntiaverunt. Et quid scripturn est? quid 3ndistis? Visa sunt ista anu oculos corum quali deliramenta. Magna infelicitas conditionis humanæ! Quando locuta est Eva quod dixerat serpens, audita est cito. Mulieri mentienti credituR) est, ut moreremur: non est creditum feminis vera dicentibus, ut viveremus. Si non erat credendum feminis, quare Adam credidit Evæ 7 Si feminis credendum, quare sanctis mulieribus uon crediderunt discipuli 7 Et ideo in hoc facto consideranda est benigna dispensatio Domini nostri.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013c/stoa0040.stoa013c.opp-lat1.xml.
