# Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore 8.30-57

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, 8.30 to 8.57. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/8.30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-ii-de-tempore/8.30

Nam hoc est quod egu Dominus Jesus Christus, u1 prius ilium seius femineus rcsurrexiæ nuntiaret. Quia per sexum femineum cecidit homo, per sexum femineum reparatus est homo, quia virgo Christum pepercrat, femina resurrexisse nuntiabaL Per feminam mors, per feminam vita. Sed non credidcrunt discipuli ut dixerant feminæ: delirare putaverunt, quando tamen vera nuntiabant. CAPUT III. — 3. Discipuli abeunt in alienorum opiniones de Christo. Petri de Christo confessio. Ecce alii duo ambulabant in via, et loquebantur secum de his quæ acciderant in Jerusalem, de iniquitate Judæorum, de morte Christi:ambulabant fabulantes, et quasi mortuum dolentes, resurrexisse nescientei. Apparuit et ipsis, factus est tertius viator, miscuit cum eis amica colloquia. Oculi eorum tenebantur, ne agnoscerent cum. Oportebat enim, ut melius cur instrucretur: cognitio differtur: quærit ab eis quid imer se loquerentur, ut quod ipse scicbat illi faterentur. Et quod audistis, mirari cœperunt manifesta quia de re clara et tam manifesta velut a nesciente interrogabantur. Tu solus, inquiunt, peregrinus ea in Jirusalem, et nescis quæibi gesta sunt? At ille dixit: Qum 1 De Jesu Nazareno, qui fuit propheta potensfactis et dictis (Luc. XXIV, 1 -19). noc est, o discipuli? Propheta erat Christus, Dominus prophetarum 1 Judici vestro nomen præconis imponi'is. Ad alienorum verha devenerant. Quid est qnod dixi, alienorum verba? Recolite, quando ipse Jesus ait discipulis sitis, Quemtile homines esse dicunt filium hominis? responderunt opiniones alienas. Alii dicunt quod Elias es: alii, quia Joannes Baptista; alii, quia Jeremias, Ind unus ex Prophetis. Verba ista alicnorum erant, non disripulorurn. Ecce ad ipsa verba discipuli venerunt. Nunc ergo vos quem me esse dicitis? Respondistis mihi opiniones alienos, fidem vestram volo aud!rc. Tunc ait Petrus, unus pro omnibus, quia unitas in omnibus 1: Tu es Christusl Filius Dei vivi.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis II. De Tempore, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013c/stoa0040.stoa013c.opp-lat1.xml.
