Latin
Classis Iii. De Sanctis, In Natali viginti Martyrum (c)
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 1-6
Unproofread scanNot analysed yet
i. Solemnitates martyrum cur institutæ. Die solemni sanctorum Martyrum debitus sermo reddendus est. De gloria martyrum locuturos, breviter justam causam martyrum locuturos, adjuvent nos oradones martyrum. Hoc enim per istas solemnitates commemorari debct Sanctitas vestra, primum ne arbitremur aliquid nos conferre martyribus, quia eorum dies solemmissimos cclebramus. Illi nostris festivitatibus non egent, quia in coelis cum Angelis gaudent: congaudent autem nobis, non si honorcmus cos, sed si imitemur eos. Quanquam et quod honoramus, nobis prudest,non illis. Sed honorare, et non imitari, nihil cst aliud quam mendacitcr adulari. Ad boc ergo istæ festivitates in Ecclesia constitutae sunt Christi, ut per cas congregatio membrorum Christi admoneatur imitari martyres Christi. Hæc est omnino hujus festivitatis utilitas, alia non est. Si enim nobis proponatur imitandus Deus, respoudet humana fragilitas, multum esse ad se imitari eum, cui non potest comparari. Si deinde ipsius Domini nostri Jesu Christi ad imitationem nobis proponatur exemplum, qui propterea cum Deus esset, mortali carne vestitus est, ut hominibus mortalem carnem gerentibus insinuaret praeceptum, et demonstraret exemplum; de quo etiam scriptum est, Christus pro nobis passus est, relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia ejus (I Petr. II, 21): tamen et hic adhuc respondet humana fragilitas, Quid simile ego et Christus? Ille etsi caro, tamen Verbum caro. Verbum enim caro factum, ut habitaret in nobis (Joan. I, 14): carnem assumpsit, non Verbum perdidit; quod noa erat accepit, non quod erat amisit. Deus enim erat in Christo mundum reconcilians sibi (II Cor. v, 19). Quid ergo simile ego et Christus? Ad tollendas igitur omnes excusationes infidelis infirmitatis, martyres nobis stratam construxerunt. Lapideis enim tabulis eoastruenda erat, qua securi ambularemus. Ipsi fecerant sanguine suo, confessionibus suis. Denique contemptis corporibus suis, venienti ad gentes lucrandas Christo, tanquam in jumento illo sedenti, corpora sua sicut vestimenta straverunt (Matth. xxi, 7, 8). Quis est, quem pudeat dicere, Impar sum Deo? Plane impar, Impar sum Christo? Etiam mortali Christo impar. Petrus hoc erat quod tu, Paulus hoc erat quod tu, Apostoli et Prophetae hoc erant quod tu. Si piget imitari Dominum, imitare conservum. Praecessit agmen servorum, sublata est excusatio pigrorum. Postremo adhuc dicit: Impar sum Petro, impar sum Paulo. Impar es veritati1? Coronatur rusticitas, non excusatur vanitas. Postremo impar es pueris? impar es puellis? impar es sanctae Valerianæ? Si adhuc sequi piget, uon vis adhaerere Victoriæ? Sic enim nobis sanctorum viginti Martyrum series recitata est. Cœpit ab episcopo Fidentio, clausit ad fidelem feminam sanctam Victoriam. Initium a fide, finis ad victoriam.