# Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 1-7

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, Classis Iii. De Sanctis, tu Dedicatione Ecclesiæ, I (b). Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/1-7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/1-7

CAPUT PRIMUM.—1. Ædificatio et dedicatio domus Dii in nobis. Mandatum novum canticum novum. Celebritas hujus congregationis, dedicatio est domus orationis. Domus ergo nostrarum orationum ista est, domus Dei nos ipsi. Si domus Dci nos ipsi, nos in hoc sæculo ædificamur, ut in fine sæculi dedicemur. ̕̕̕̕Ædificium, imo xdificatio habet laborem, dedicatio exsultationem. Quod hic fiebat, quando ista surgebant, boc fit modo cum congregantur credentes in Christum. Credendo cnim quasi de silvis cl montibus ligna ct lapides præciduntur: cum vero cateclizantur, baptizantur, formantur, tanquam inter manus fabrorum et opificum dolantur, collineantur, complanantur. Verumtamen domum Domini non faciunt, nisi quando charitate compaginantur. Lig a ista et lapides si non sibi certo ordine cohærerent, si non se pacifice innecterent, si non sc invicem cohærendo sibi, quodam modo amarent; nemo hxc intrarct. Denique quando vides in aliqua fabrica lapides et ligna bene sibi cohærere, securus intrus, ruinam non times. Volens ergo Dominus Christus intrare, et in nobis habitare, tanquam ædificando dicebat: Mandutum novum do vobis, ut vos invicem diligatis (Joan. XIII, 31). Mandatum, inquit, do vobis. Veteres enim eratis, domum mibi nondum faciebatis, in vestra ruina jaccbatis. Ergo ut eruamini de vcstræ ruina; vetustate, vos invicem amatc. Considerct ergo Charitas vestra, aedificari adhuc istam domum toto, sicut prædictum est et promissum, crbe terrarum. Cum euim ædificaretur domus post captivitatem, sicut habet alius psalmus, dicebatur: Cantate Domino canticum novum; cantate Domino, omnis terra (Psal. xcv, 1). Quod ibi dixit, canticum novum; hoc. Dominus dixit, mandatum novum. Quid enim habet canticum novum, nisi amorem novum? Cantare amantis est. Vox hujus cantoris, fervor est sancti amoris.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013d/stoa0040.stoa013d.opp-lat1.xml.
