# Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 10.1-28

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, 10.1 to 10.28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/10.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/10.1

In cœlum solus Christus ascendit. Christi membra cum capite unus Chrislus. Ergo discat Nicodemus quomodo fiat illud, quod ei minus intelligenti, ineredibile et quasi impossibile videbatur: Nemo uscendit in cœlum, nisi qui de caio descendit. CAPUT X. — Omnes autem qui renascuntur, utique ascendunt in cœlum: cæter orum nemo pron sus. Et omnes qui renascuntur, per gratiam Dei ascendunt in cœlum: et nemo ascendit in cœlum, nisi qui de cœlo descendit, Filius hominis qui est in cœlo. Unde hoc? Quia omnes qui renascuntur, membra ipsius fiunt; et solus Christus de Maria natus unus est Christus, et cum corpore suo caput unus est Christus. Hoc ergo dicere voluit, Nemo ascendit, nisi qui descendit. Non ergo ascendit, nisi Christus. Si vis ascendere, esto in corpore Christi: si vis ascendere, esto membrum Christi. Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia aulem membra corporis, cum sint multa, unum est corpus; sic et Christus (1 Cor. XII, 12): quia caput ct corpus Christus. Et quomodo fit hoc, adhuc qua ramus. Latet quæstio, exaltatnr illa profunditas. ii. Quomodo Christi membra efficimur. Fides in Christum necessaria ad salutem. Christus peccatum non habet, nec originale traxit, nec suum addidit: extra voluptatem carnalis libidinis venit, non ibi fuit complexus maritalis: de Virginis corpore non assumpsit vulnus, sed medicamentum; non assumpsit quod sanaret, sed unde sanareL: quantum ad peccatum pertinet, dico. Solus ergo illc sine peccato: quomodo erunt membra ejus, quorum nullus cst sinc peccato? Quomodo? Audi similitudinem quæ sequi tur: Et sicut Moyses exaltavit serpentem in eremo, sic oportet exaltari Filium hominis, ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam æternam (Joan. III. 44, 15). Unde libi non videbatur peccatores homines posse Heri membra Christi, id esi, illius qui nullum omnino haberet peccatum?

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013d/stoa0040.stoa013d.opp-lat1.xml.
