# Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 13.1-34

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, 13.1 to 13.34. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/13.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/13.1

Serpens æreus exultatus figura Christi crucifixi in similitudine carnis peccati. Ergo sicut Moyses exaltavit serpentem in eremo, ut omnis a serpente percussus intueretur exaltatum, et sanaretur: sic oportuit exaltari Filium hominis, ut omnis a serpente venenatus intucalur exaltatum, ct sanctur. Adam primus accepit morsum serpentis cum veneno. Ergo natus in carne peccati, fit salvus in Christo per similitudinem carnis peccati. CAPUT XII. — Misit enim Deus Filium suum, non in carne peccati; sed, sicut sequitur qui scripsit, in similitudine carnis peccati; quia non de complexu maritali, sed de utero virginali. Misit in similitudine carnis peccati: utquid hoc? Ut de peccato damnaret peccatum in carne (Rom. VIII, 3): de peccato peccatum, de serpente serpentem. Quis enim dubitet nomine scrpe ntis appellari peccatum? Ergo de peccato peccatum, de serpente,serpentem: sed de similitudine, quia in Christo nullum peccatum, sed sola similitudo carnis peccati. Ideo exaltatus serpens, sed ærcus; exaltata est similitudo carnis peccati, ut sanaretur origo peccati. Quia misit Deus Filium suum in similitudine carnis peccati. Non in similitudine carnis; nam vera caro est, sed in similitudine carnis peccati; quia mortalis caro sine ullo omnino peccato. Ut de peccato, propter similitudinem, damnaret peccatum in carne, propter veram iniquitatem. Vera iniquitas in Christo non fuit: sed mortalitas in illo fuit. Peccatum non suscepit, sed pœnam peccati suscepit. Suscipiendo sine culpa paenam, et poenam sanavit et culpam. Ecce quomodo fiunt ista. Quod admiratus Nicodemus dixerat, Quomodo possunt ista fieri? Sic enim sanamur, non quia meremur. Ecce quomodo fiunt ista. Modo ubi mihi parvulos ponis? Jam dicis, Nullo veneno sauciati sunt. Aufer eos a conspectu exaltati serpentis. Si autem non aufers, sanandos dicis, venenatos confiteris. CAPUT XIII. — 14. Quicumquc in Christum non credit damnatur.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013d/stoa0040.stoa013d.opp-lat1.xml.
