Latin
15.1 to 15.28
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 15.1-28
Unproofread scanNot analysed yet
Pelagianorum effugium, dum urgentur verbis Apostoli de originali peccato. Non primum peccandi exemplum, sed originis peccatum ibi significatum. Unum aliquid acutissimum, quod ab eis profertur, paululuin attendite. Cum coeperint urgeri verbis Apostoli dicentis, Per unum hominem peccatum intrant in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. v, 12). quæ verba nescio quis non intelligat; in quibus verbis nescio utrum quisquam expositorem requirat: conantur respondere, et dicere, ideo dictum hoc ab Apostolo, quia primus peccavit Adam, et qui postea peccaverunt, illum imitando peccaverunt. Hoc quid est aliud, quam conari tenebras aperto lumini offundere? Peccatum per unum hominem intravit, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt. Propter imitationem dicis, quia primus peccavit Adam. CAPUT XV. —Respondeo prorsus: Non primus peccavit Adam. Si primum peccatorem requiris, diabolum vide. Sed humani generis massam volent ostendere Apostolus de origine venenatam, ideo cum posuit unde nati sumus, non eum quem imitati sumus. Dictur quidem et pater tuus, quem fueris imitatus: Filii mei, inquit, quos iterum parturio (Galat. iv, 19). Qui itidem, dicit: Imitatores mei estote (1 Cor. IV, 16). Et propter ipsam imitationem dicitur itnpiis: Vos a patre diabolo estis (Joan. VIII, 44). Nam constat in catholica fide, quod diabolus nec generavit nostram naturam, nec condidit: sola in illo seductio est præcedentis, imitatio consequcntis. Denique quomodo dictum est de Adam, In quo omnes peccaverunt; legatur mihi alicubi, Omnes in diabolo peccaverunt. Aliud est illo præcedente et seducente peccare, aliud in ilio peccare. Quia secundum propaginem carnis in illo eramus omnes, antequam nati essemus, tanquam in parente, tanquam in radice ibi eramus: sic venenata est ista arbor, ubi eramus. Nam quia ad diabolum, hoc est, principem peccali, et vere primum peccatorem, non pertinet origo, sed imitatio;