# Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 15.29-54

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, 15.29 to 15.54. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/15.29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/15.29

cnm de illo Scriptura loqueretur, lnvidia, inquit, diaboli, mors intravit in orbem terrarum: imitantur autem eum, qui sunt r.r parte ipsius (Sap. II, 24, 25). Imitando eum fiunt ex parte ipsius. Numquid dictum est, In illo peccaverunt? Cunt vero de Adam diceretur, propteroriginem, propter posteritatem, propter propaginem viscerum, In quo omnes, inquit, peccaverunt. Nam si propterea primus constitutus est Adam, quia primus peccavit, tanquam in exemplo sit „ non in origine; utquid tam in longinquo, post tam prolixa tempora coutra Adam quæritur Christus? Si omnes peccatores ad Adam propterea pertinent, quia primus peccator; omnes justi debuerunt ad Abel pertinere, quia primusjustus. Quare Christus quæritur? Expergiscere, frater. Quare Christus quaeritur, nisi quia in Adam damnata est generatio, in Christo quæritur regeneralio? CAPUT XVI. — 16. Pelagianorum objectio contra peccatum originale, Cur de baptizato non justus nascitur. Proinde nemo nos fallat: Scriptura evidens est, auctoritas fundatissima est, fides catholicissima est I. Omnis generatus, damnatus: nemo libcraius, nisi regeneratus. Undc et alteri versutiæ illorum jam vos instructi respondete, charissimi: quando dicunt, ct parvulos turbant, Si de peccatore peccatores nati sunt, quare non dc baptizato jam fideli, cui remissa sunt universa peccata, justi nascuntur? Cito respondete: Ideo de baptizato non justus nascitur, quia non cum generat unde regeneratus est, sed unde generatus est. De Christo dictum est, Mortificatus carne, vivificatus spiritu (I Petr. III, 18): sic de homine dici potest, Tabefactus carne 2, justificatus spiritu. Quod nascitur de carne, caro eat. Quæris ut de justo justus nascatur, cum videas justum esse nisi regeneratum omnino non posse. Nec attendis Domini sententiam, quam tu ipse in ore habes: Si quis non renatus fuerit ex aqua et Spiritu (Joan. III, 6, 5). Puto quia non hoc factum est in concuhilu.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013d/stoa0040.stoa013d.opp-lat1.xml.
