Latin
15.86 to 15.113
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 15.86-113
Unproofread scanNot analysed yet
Eligant quod volunt. Si dixcrint, Non credentibus: uhi est ergo quod calumniabaris, quia Christus non credentibus prodesse non potest? Ecce tu confiteris prodesse infantibus, non tamen credentibus. Ad quodlibet prodest: non putas ad vitam aeternam, non putas ad salutem aternam: ad ipsum regnum coelorum percipiendum utique prodest Christus parvulis baptizatis. Prodest ergo non credentibus? Sed absit, ut ego dicam non credentes infantes. Jam superius disputavi, credit in altero, qui peccavit in altero: dicitur, Credit; et valet, et inter fideles baptizatos computatur. Hoc habet auctoritas matris Ecclesiæ, hoc fundatus veritatis obtinet canon: contra hoc robur, contra hunc inexpugnabilem murum qnisquis arietat, ipse confringitur. Ergo prodest Christus aliquid infantibus baptizatis; et sicut ego dico, et sicut mecum tota Ecclesia dicit, credentibus prodest, fidclibus prodest: tu quod vis elige. Volo quidcm ut quod verius est, cligas; ut uobiscum dicas quia credentibus prodest. Sed si dixeris, Non credentibus prodest; contra te dixisti. Si dixeris, Credentibus prodest; Inccum dixisti. Eligc, utrum contra te dicas quod falsum est, an mccum dicas quod verum est. Tu enim paulo ante dicebas, Christum non credentibus nihil prodessc, volens efficere quia sic et Adam non peccantibus nihil nocuit, quomodo Christus non credentibus nihil prodest. Ecce jam fateris infantibus non credentibus baptizatis aliquid prodesse Christum. Sed si credentibus dicis, bene dicis, mecum dicis, credunt et infantes. CAPUT XIX. —Unde credunt? Quomodo crednm? Fide parentum. Si fide parentum purgantur, peccato parentum polluti sunt. Corpus mortis in primis parentibus generavit eos peccatores: spiritus vitæ in posterioribus parentibus regeneravit eos fideles. Tu das fidem non respondenti, et ego peccatum nihil agenti.