# Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 18.1-31

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, 18.1 to 18.31. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/18.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/18.1

Contra peccatum originale perperam citatus Apostotus. Sanctificationis modi multi. Sancti, inquit, de sanctis nasci debuerunt: quia dixit Apostolus. Alioqnin filii vestri immundi essent; nunc autem sancti sunt (I Cor. VII, 14). Et quomodo hoc accipis? Quomodo intelligis, de fidelibns natum ila sanctum, ut bapt!zari non debeat? Quomodo libet, accipias istam sanctitatem. Mulli euim modi sunt sanctitatis, et multi modi sunt sanctificationis. Non enim omne quod sanctificatur, ad regnum coelorum mittitur. De esca nostra dixit Apostolus, Sanctificatur per verbum Dei et orationem ( I Tim. IV, 5). Numquid quia esca nostra sanctificatur, non scimus quo mittatur? Disce ergo esse aliquem modum, et quasi umbraculum quoddam sanctificationis, quod non sufficiat ad porceptionem salutis. Distat, et quid distet, Deo notum est. Tamen cum filio fidelium curratur ad Baptismum; non sic errent parentes, ut putent eum jam fidelem natum. Natum enim possunt dicere, non renatum. Nam ut noveris quomodo intelligas sanctificatos filios fidelium, ut modo non quærant, qifia longum est, modum sanctificationis hujus; ubi ct maritum habes infidelem, ibi habes et uxorem fidelem. Sanctificatur, inquit, vin infidelis in uxore, et sanctificatur mulier infidelis in fratre ( I Cor. VII, 14 ). Numquid quia cst ibi forte modus aliquis sanctificationis, ut vir infidelis sanctificetur in uxore tideli, ideo jam securitatem debet accipcre, quod in regnum coelorum intraturus est, et non baptizandus, non regenerandus, non Christi sanguine rcdirnendus? Quomodo ergo sanctificatur vir infidelis in uxore, et tamcn perit, nisi baptizetur: sic filii fideliuin, etsi ad quemdam litOdum sanctificati, pereunt tamen, si non fuerint baptizati. CAPUT XX. — 19. Cypriani auctoritas pro originali peccato. Rogo vos, ut paululum acquiescatis. Lego tantum. Sanctus Cyprianus est, quem in manus sumpsi, antiquus episcopus Sedis hujus: quid senserit de Baptismo parvulorum, imo quid semper Ecclesiam sensisse monstravcrit paululum accipite.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013d/stoa0040.stoa013d.opp-lat1.xml.
