Latin
18.50 to 18.65
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 18.50-65
Unproofread scanNot analysed yet
Impetremus ergo, si possumus, a fratribus nostris, ne nos insuper appellent hareticos, quod eos talia disputantes nos appellare possimus forsitan, si velimus, nec tamen appellamus. Sustineat cos mater piis visceribus sanandos, portet docendos. ne plangat mortuos. Nimium est quo progrediuntur; multum est, vix ferendum cst, magnæ patientiæ adhuc ferri. Non abutantur hac patientia Ecclcsiæ, corrigantur, honum est. Ut amici exhortamur, non ut inimici litiganus. Detrahunt nobis, ferimus: canoni non detrahant, veritati non detrahant; Ecclesiæ sanctæ pro remissione peccati originalis parvulorum quotidie laboranti non contradicant. Fundata ista res est. Ferendus est disputator crrans in aliis quæstionibus non diligenter digestis, nondum plena Ec clesiæ auctoritate firmatis; ibi ferendus est error: non tautum progredi debet, ut eliam fundamentum ipsum Ecclesiæ quatere moliatur. Non expedit, adhuc forte nostra non est reprehendenda patientia: sed debemus timere ne culpetur etiam negligentia. Sufficiat Charitati vestræ, habete ad illos qui nostis illos, habete cum illis amice, fraterne, placide, amanter, dolenter: quidquid potest faciat pictas; quia postea diligenda I non erit impietas. Conversi ad Dominum, etc.