# Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 2-3

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, Classis Iii. De Sanctis, In Natali viginti Martyrum (c). Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/2-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/2-3

i. In martyribus non pæna attenditur, sed causa. Donatistarum falsos martyres carpit. Videte ergo, fratres: sic celebrate passiones martyrum, ut, cogitetis imitari martyres. Illi ut fructuosam haberent poenam, elegcrunt causam. Attenderunt enim Dominum dicentem, non Beati qui persecutionem patiuntur; sed, Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam (Matth. v, 10). Elige causam, et non cures poenam. Si autem non eligis causam, et hic et in futuro in.. nies poenam. Non te commoveant supplicia et poeMa malefacientium, sacrilegorum, hostium pacis, et inimicorum vcritatis. Non enim illi pro veritate moriuntur: sed ideo moriuntur, ne veritas annuntietur. ne veritas praedicetur, ne veritas teneatur, ne unitas ametur, ne charitas diligatur, ne aeternitas teneatur. causa pessima ideo poena infructuosa. Non attendis, qui te de pœna jactas, tres cruces fuisse, quando Dominus passus est? Inter duos latrones passus est Dominus: poena non discernebat, sed causa discernebat. Ideo martyrum vox cst in illo Psalmo, Judica met Deus. Non timet judicium: non enim habet quod in illo ignis absumat; ubi totum aurum est, flamma quid formidatur? Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta (Psal. XLII, 1). Numquid dixit, Discerne pœnam mcam? Diceretur ei, Poenam passus est latro. Numquid nit, Discorne crucem meam (a)? Ibi ct adulter inclusus cst. Numquid dixit, Discerne catenam meam? Ibi fures etiam colligati sunt. Numquid dixit, Discerne vulnus meum? Ferro eliam scelerati necati sunt. Cum ergo vidcret omnia honis malisque communia in passionibus, exclamavit, et air, Judica me, Domine, et discerne causam meam de gente non sancta. Si discernis causam meam, coronas patientiam meam. Hæc Charitati vestræ pro exhortatione in hoc sancto loco sufficiant; quoniam dies parvi sunt, et adhuc nobis in majore basilica restant quæ agamus cum Charitate vestra.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013d/stoa0040.stoa013d.opp-lat1.xml.
