Latin
2.1 to 2.28
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 2.1-28
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. —1. Martyres græce, latine Testes. Testis Christi usque ad mortem non omnis qui in eum credit. Credentium tres gradus. Martyres, nomen est græcum, sed jam isto nomine consuetudo utitur pro latino: latine autem Testes dicuntur. Sunt ergo martyres veri, sunt falsi: quia sunt testes veri, sunt falsi. Sed ait Seriptura, Testis falsus non erit impunitus (Prov xix, 5 et 9). Si testis falsus non crit sine pœna, nee testis verus sine corona. Et facile quidem fui! ,Domino Jesu Christo et veritati, quia Deus est, testimonium perhibere; sed uspic ad mortem, maguum opus fuit. Fueruat quidam, quos Evangelium notat, principes Judæorum, qui crediderant in Domina: : : Jesum: sed propter Judæos, inquit, non audebant publice confiteri. Et continuo nota addita cst capiti 1; secutus enim ait Evangelista, Amaverunt cnim hominum gloriam magis quam Dei (Joan. XII, 45). Fuerunt ergo qui crubescerent coram hominibus conRtcri Christum: fuerunt vero alii jain meliores, qui non crubescerent coram hominibus confiteri Christum, sed non cum possent coufiteri usque ad mortem. Dona cnim Dci sunt hæc: cl aliquando gradatim in anima nutriuntur. CAPUT I! . -Attendite prius, ei istos tres testes comparato inter se; unum qui credit in Christum, et vix timide susurrat Christum; alium qui credit in Christum, et publice confitetur Christum; tertium qni credit in Christum, ct paralus cst in sua confes sione mori pro Christo. Prior ille tam infirmus cst, ut pudor cum vincat, non timor: secundus jam habet firmam frontem, sed nondum usque ad sanguinem: tertius totum 2, ut nibil sit amplius quod restet. Implet enim quod scriptum est, Certa pro veritate usque ad mortem (Eccli. IV, 55). Petrus ante mortem Domini infirmior martyribus ac puellis quibusdum. Petrus vitam negando moritur. De Petro quid dicimus? Prædicavit Christum, missus est, evangelizavit adhuc ante Domini passionem.