Latin
2.1 to 2.22
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 2.1-2-22
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. —1. Occasio sermonis. In Natali sancii Joannis inter cætera quæ dicenda videban tur, ad Baptismum parvulorum noster sermo deductus est: et quia jam prolixus erat, et de illo terminando cogitabatur, non tanta dicta sunt de tanta quæ stione, quanta in tanto periculo a sollicitis dici debuerunt. Sollicitos autem nos facit, non ipsa sententia jam olim in Ecclesia catholica summa auctoritate fundata, sed disputationes quorumdam, quae mode crebrescere, et multorum animos evertere moliuntur. Hodie ergo, adjuvante Domino, placuit nobis hinc loqui. Diem quidem solemnem Martyris celebramus: sed major causa est omnium fidelium, quam tantum modo martyrum. Non enim omnes fideles etiam martyres, sed illi ideo martyres, quia fideles. Videamus ergo quid ab eis proponatur, quid eos movet; quoniam et de ipsis non tam refellendis quam sanandis cogitare debemus. Baptizandos parvulos Pelagiani concedunt, non propter vitam æternam, sed propter regnum cælorum. Concedunt parvulos baptizari oporterc. Non ergo quæstio est inter nos et ipsos, utrum parvuli baptizandi sint; sed de causa quaeritur, quare baptizandi sint. noc ergo quod concedunt, sine ulla cum ipsis dubitatione teneamus. Baptizandos esse parvulos, nemo dubitat. Nemo dubitet, quando nec illi binc dubitant, qui ex parte aliqua contradicunt. CAPUT II. —Sed nos dicimus eos aliter salutem et vitam æternam non habituros, nisi baptizentur in Christo: illi autem dicunt non propter salutem, non propter vitam æternam, sed propter regnum cælorum. Quid sit boc, dum exponimus ut possumus, parumper attendite. Parvulus, inquiunt, etsi non baptizetur, merito innocentiæ, eo quod nullum babeat omnino, nec proprium, nee originale peccatum, nec ex se, nec de Adam tractum, necesse est, aiunt, ut habeat salutem ct vitam æternam, etiamsi non baptizetur; sed propterea baptizandus est, ut intret etiam in regnum Dei, hoc est, in regnum coelorum.