Latin
2.1 to 2.32
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 2.1-3-32
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. —1. Stephani gesta cano. nico Libro contenta. Actuum Apostolorum liber leg; solitus a Dominico PascAm. Beatissimus Stephanus quomodo fuerit diaconus ordinatus cum aliis sex etiam ipse septimus, et quomodo pervenerit ad sti'pernam coronam, cum ipsa lectio legeretur, audistis. Hoc primum primi Martyris meritum commendatum est Charitati vestrae: quia cum aliorum martyrum vii Gesta inveniamus, quae in solemnitatibus eorum recitare possimus, hujus passio in canonico libro est. Actus Apostolorum liher est de Canone Scripturarum. Ipse liber incipit legi a Dominico Paschae, sicut se consuetudo habet Ecclesiæ. In hoc erGo libro, cui titulus est, Actus Apostolorum, audistis quomodo sint electi, et ab Apostolis ordinati septem diaconi, in quibus sanctus Stephanus crat. Priores Apostoli, sequentes diaconi. Et prior martyr de diaconis, quam de Apostolis: prior victima de agnis, quam de arietibus. Stephani passio similis passioni Christi. Falsi testes contra utrumque. Veritatis magna vis. Quantam antem cum Domino suo et Salvatore suo habuit similitudinem passionis! Falsi testes adversus istum, quomodo adversus illum: et de ipsa re. Nostis enim et recolitis, falsi te stes contra Dominam Christum quid dixerunt: Nos aucivimus eum dicere, Solvo templum hoc, et post triduum ædifico alterum novum (Al arc. XIV, 58 ). Non autem hoc Dominus dixerat: sed vicina voluit esse falsitas veritati. Quomodo sunt falsi testes? Audierunt dixisse: Solvite templum hoc. et post triduum resuscitabo illud. Evangelista autem dicit: Hoc autem dicebat de templocorporissui (Joan. II, 19. 21). Falsi testes, pro eo quod dictum est Solvite, dixerunt Solvo. Modicum in syllabis mutaverunt: sed tanto falsi testes pejores fuerunt, quanto propinquare veritati per calumniam voluerunt. Et huic quid objectum? Noa audivimus eum dixisse qttia Jesus Nazarenus destruet templum hoc, et mutabit consuetudinem Legis (Act. vi, 14). Falsum testimnnium dicebant, et vera prophetabant.