Latin
2.1 to 2.39
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 2.1-5-39
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT PRIMUM. —i. Amare et perdere animam suam, duobus modis intelligitur. Ilia evangelica tuba, quando ait Dominus, Qui amat animam suam, perdet illam; et qni perdiderit illam propter me, inveniet eam (Matth. x, 39, et Joan. XII, 25), ad pralium accensi sunt martyres; et vicerunt, quia non de se, sed de Domino præsumpserunt. Qui amat animam suam, perdet illam. Duobus modis intelligi potest, quod dictum est, Qui amat animam suam; perdet illam. Si amas illam, perdis eam. Et alio modo: Noli amare, ne perdas. Prior modus istum habet sensum: Si amas, perde illam. Si amas ergo illam, si amas, perde illam. Iiic semina illam, et in coelo metes illam. Agricola triticum si non perdit in semine, non amat in messe. Alius modus sic habct: Noli amare illam, ne perdas illam. Videntur sibi amare animas suas, qui timent mori. Animas suas martyres si sic amassent, sine dubio perdidissent. Quid enim prodesset tenere animam in hac vita, et perdere in futura? quid prodesset tenere animam in terra, et perdere in cælo! Et quid est ipsam tenere? quamdiu tenere? Quod tenes, perit a te: si perdis, invenis in te. Ecce tenuerunt animas suas martyres. Et quomodo cssent martyres, si semper tenuissent? Sed ecce si tenuissent, numquid usque in hodicrnum vixissent? Si negando Christum suas in hac vita animas tenuissent, nonne olim ex bac vita transissent, et animas utique perdidissent? CAPUT II. —Sed quia Christum non negaverunt; transierunt de hoc mundo ad Patrem. Quæsierunt Christum, confitendo; tenuerunt, moriendo. Magno itaque lucro perdiderunt animas suas; fenum perdentes: coronam promerentes: coronam, inquam, promerentes, et vitam sine fine tenentes. Martyrem non facit pæna, sed causa. Morientes propter Christum, noR Christo, sed sibi cousuluerunt. Fit denique, imo factum est in eis, quod Dominus subsequenter adjunxit, Et qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam.