# Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 2.1-6-25

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, 2.1 to 2.25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/2.1-6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/2.1-6

i. Episcopalis sarcina. Christi adjutorio eget, ut portetur. Gratuitus Dei amor spem mercedis non tollit. Semper quidem me, ex quo humeris mcis ista, dc qua difficilis ratio redditur, sarcina imposita est, honoris mei cura sollicitat: verumtamen multo amplius hujusmodi consideratione permoveor, quando anniversarius ejus dies memoriam pristinam renovans ejus, ita eam mihi ponit ante oculos, ut quod jam antea suscepi, sic teneam, quasi hodie suscepturus accedam. Quid autem isto reformidatur in munere, nisi ne plus nos delectet quod periculosum est in nostro honore, quam quod fructuosum est in vestra salute? Adjuver igitur orationibus vestris, ut suam sarcinam mecum ferre dignetur. Cum oratis, etiam pro vobis oratis. Hæc enim mea sarcina, de qua nunc loquor, quid aliud quam vos estis? Orate mihi vere, sicut oro, ut non sitis graves. Nam Dominus Jesus sarcinam levem nun dicerct, nisi cum portante portaret. Sed et vos sustinete me, ut secundum præceptum apostolicum, invicem onera nostra portemus et sic adimpleamus legem Christi ( Galat. VI, 2). Qui nobiscum si non portat, succumbimus; si nos non portat, occumbimus. Ubi me terret, quod vobis sum; ibi me consolatur, quod vobiscum sum. Vobis enim sum cpiscopus, vobiscum sum Christianus. Illud est nomen suscepti officii, hoc gratiae; illud periculi est, hoc salutis. Denique tanquam in mari magno illius actionis tempestate jactamur: sed recolentes cujus sanguine redempti fuerimus, velut portum securitatis tranquillitate hujus cogitationis intramus; ct in hoc proprie laborantes officio, in communi requiescimus beneficio. Si ergo plus me delectat, quod vobiscum emptus sum, quam quod vobis præpositus sum; tunc, ut Dominus præcipit, ero abundantius vester servus, ne ingratus sim pretio, quo vester merui esse conservus. Amare quippe debeo Redemptorem: et scio quid Petro dixit, Petre, amas me?

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013d/stoa0040.stoa013d.opp-lat1.xml.
