# Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 2.26-57

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, 2.26 to 2.57. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/2.26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/2.26

Pasce oves meas (Joan. XXI, 17). Hoc semel, hoc iterum, hoc tertio. Interrogabatur amor, et imponebatur labor I: quia ubi major est amor, minor est labor. Quid retribuam Domino pro omnibus quæ retribuit mihi (Psal. cxv, 12)? Si dicam hoc me retribuere, quod pasco oves ejus; etiam hoc facio, noa ego, sed gralia Dei mecum (I Cor. XV, 10). Ubi ergo retributor inveniar, cum ubique praeveniar? Et famen quia gratis amamus, quia oves pascimus, mercedem quærimus. Quomodo fiet istud? Quomodo convenit, Gratis amo ut pascam; et, Mercedem posco quia pasco? Nullo modo fieret boc, nullo modo merces qurereretur ab eo qui gratis amatur, nisi merces esset ipse qui amatur. Nam si hoc retribuimus pro eo quod nos redemit, quia ejus pascimus oves; pro eo ipso quid retribuemus, quod nos fecit esse pastores? Mali namque pastores, qund a nobis absit, nostra malitia sumus: boni vero, quod ab illo nobis adsit, nisi ejus gratia esse non possumus. Unde et vos, fratres mei, præcipientes rogamus, ne in vacuum gratiam Dei recipiatis (II Cor. VI, 4). Facite nostrum ministerium fructuosum. Dei agricultura estis (I Cor. III, 9). Extrinsecus accipite plantatorem atque rigatorem; intrinsecus vero incrementi datorem. Corripiendi sunt inquieti, pusillanimes consolandi, infirmi suscipiendi, contradicentes redargue. di, insidiantes cavendi, imperiti docendi, desidiosi excitandi, contentiosi cohibendi, superbientes reprimendi, litigantes pacandi, inopes adjuvandi, oppressi liberandi, boni approbandi, mali tolerandi, omnes amandi. In hae tanta, et tam multiplici ac varia rerum diversarum actione, adjuvate nos et orando et obtemperando; ut nos vobis non tam præesse, quam prodesse delectet. Episcopus pro fidelibus, et fideles pro episcopo orare debent. Sicut enim vobis hoc expedit, ut pro salute vestra Dei misericordiam studeamus orare; ita et vos oportet pro nobis ad Dominum preces fundere.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013d/stoa0040.stoa013d.opp-lat1.xml.
