# Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 2.33-65

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, 2.33 to 2.65. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/2.33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/2.33

Quomodo Caiphas ille, magister illorum, princeps sacerdotum, dans consilium Judaeis, ut occideretur Christus, hoc dixit: Expedit unum mori, quam ut tota gens pereat. Ait autem evangelista: Hoc non a semetipso dixit, sed cum esset pontifex anni illius, prophetavit qnia oportebat Christum mori pro gente ( Joan. XI, 50, 51). Quid hoc est, fratres? Magna vis est veritatis. Oderunt veritatem homines, et veritatcm prophetant nescientes. Non agunt, sed agitur de illis. Processerunt ergo isti falsi testes similes falsis testibus, sed pro quibus occisus est Christus. CAPUT II. — 5. Stephanus in concilium adductus cur non exemplo Cliristi tacet. Super tectum prædicare. Illi adduxerunt eum in concilium, ut haberent majus judicium. Amicus autem Christi, cum dixisset causam stiam, praedicavit veritatem Domini sui. Moriturus orat: quare impiis pia lingua taceret? Quare non pro vcritatc moreretur? Hoc uno impar Domino suo, certi causa mysterii, quantum pertinet ad similitudinem passionis. Nam ille Deus est excellentia majestatis. Dominus quando ad passionem ductus est, interrogatus tacere maluit: iste non tacuit. Quare ille tacere maluit? Quia prædictum de illo erat: Sicut ovis ad immolandum ductus est, et sicut agnus coram tondente se sine voce, sic non aperuit os suum (Isai. LIII, 71). Iste autem quare tacere noluit? Quia ab ipso Domino dictum erat: Quæ dico vobis in tenebris, dicite in lumine; et quæ in aure auditis, prædicate super tecta (Matth. x, 27). Quomodo sanctus Stephanus super tectum prædicavit? Quia domum luteam carnem calcavit. Qui enim mortem non timet, carnem ealcat. Hic prius exposuit illis ab initio legem Dei, ab Abraham usque ad Moysen,. usque ad datam legem, usque ad introilum in terram promissionis; ut commendaret quia non erat verum testimonium, unde illi calumniam commovebant. Deinde de Moyse dedit eis magnam similitudinem ad Christum.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013d/stoa0040.stoa013d.opp-lat1.xml.
