Latin
2.58 to 2.70
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 2.58-70
Unproofread scanNot analysed yet
Ne hoc incongruum judicemus, quod Apostolum recisse cognoscimus. Nam in tantum se apud Deum commendari orationibus cupiebat, ut ipse omni populo supplicaret dicens: Orantes simul et pro nobis (Coloss. iv, 3), etc. Et ideo hoc debemus loqui, quod et nosmetipsos cohortari et vos possit instruere. Sicut enim nobis cum grandi timore ac sollicitudine cogitandum est, qualitcr pontificatus officium sine reprehensione possimus implere: ita et a vobis observandum est, ut ad omnia quæ vobis fuerint imperata, humilem studeatis habere obedientiam. Oremus ergo pariter, dilectissimi, ut episcopatus meus mihi prosit, et vobis. Mihi enim proderit, si facienda dicam; vobis, si faciatis audita. Si enim ct nos pro vobis, et vos pro nobis cum perfecto cbaritatis amore indesinenter oraverimus, ad aeternam beatitudinem, auxiliante Domino, feliciter veniemus (a). EXPLICIT TOMI QUINTI PARS PRIOR. Parisiis. -Ex Typis J. -P. MIGNE.