# Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 2.58-70

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, 2.58 to 2.70. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/2.58
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/2.58

Ne hoc incongruum judicemus, quod Apostolum recisse cognoscimus. Nam in tantum se apud Deum commendari orationibus cupiebat, ut ipse omni populo supplicaret dicens: Orantes simul et pro nobis (Coloss. iv, 3), etc. Et ideo hoc debemus loqui, quod et nosmetipsos cohortari et vos possit instruere. Sicut enim nobis cum grandi timore ac sollicitudine cogitandum est, qualitcr pontificatus officium sine reprehensione possimus implere: ita et a vobis observandum est, ut ad omnia quæ vobis fuerint imperata, humilem studeatis habere obedientiam. Oremus ergo pariter, dilectissimi, ut episcopatus meus mihi prosit, et vobis. Mihi enim proderit, si facienda dicam; vobis, si faciatis audita. Si enim ct nos pro vobis, et vos pro nobis cum perfecto cbaritatis amore indesinenter oraverimus, ad aeternam beatitudinem, auxiliante Domino, feliciter veniemus (a). EXPLICIT TOMI QUINTI PARS PRIOR. Parisiis. - Ex Typis J.-P. MIGNE.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013d/stoa0040.stoa013d.opp-lat1.xml.
