Latin
Classis Iii. De Sanctis, Sermon 273
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 273.2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT II. —2. Solemnitates martyrum ad exhortationem fidelium. S. Fructuosi responsum. Beati sancti, in quorum memoriis celebramus diem passionis illorum: illi acceperunt pro temporali salute aeternam coronam, sine finc immortalitatem; nobis dimiserunt in istis solemnitatibus exhortationem. Quando audimus quomodo passi suut martyres, gaudemus et glorificamus in illis Deum: nec dolemus quia mortui sunt. Etenim si mortui pro Christo non essent, numquid usque hodie viverent? Quare non faceret con- Cessio, quod factura ruerat aegritudo? AudiStis persequentium interrogationes, audistis confitentium responsiones, cum sanctorum passio legeretur. Inter caetera, quale crat illud -beati Fructuosi episcopi? Cum ei diceret quidam, et peteret ut eum in mente babcret, et orarct pro illo, respondit: Me orare necesse eat pro Ecclesia catholica, ab oriente usque ad occidentem diffusa. Quis eniin orat pro singulis? Sed neminem singulorum praeterit, qui orat pro universis. Ab eo nullum membrum prætermittitur, cujus oratio pro toto corpore funditur. Quid ergo vobis videtur ndmonuisse istum, a quo rogabatur ut oraret pro eo? quid putatis! Sine dubio intelligitis. Commemoramini a nobis. Rogabat ille ut oraret pro illo. Et ego, inquit, oro pro Ecclesia catholica, ab oriente usque ad occidentem diffla. Tu si vis ut pro te orem, noli rccedere ab illa, pro qua oro.