Latin
Classis Iii. De Sanctis, Sermon 273
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 273.4
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT IV. —4. Templum et sacrificium uni vero Deo debitum. Templum autem solus Deus verus habere debet, sacrificium soli Deo vero offerri debet. Ista ergo quæ debentur rite et integre uni vero Deo, exhibebant miseri decepti multis falsis diis. Hinc humanam miseriam perversus error obsedit: hinc omnium prostratis mentibus diabolus incubabat. At ubi gratia Salvatoris et misericordia Dei tandem respexit indignos; impletum est quod prophetice prjdictum est in Cantico canticorum: Exsurge, aquilo; et veni, auster; et perfla hortum metum. et fluent aromata (Cant. IV,) 16). Tanquam dictum est, Exsurge, aquilo. Aquilonia enim pars mundi frigida cst. Sub diabulo tanquam suh aquilone anima; friguerunt, ct charitatis calore perdito gelaverunt. Sed quid ei dicitur? Exsurge, aqu. ilo. Sufficit quod incubuisti, sufficit quod possedisti, sufficit quod super prostratos rccubuisti: Exsurge. Veni, auster, ventus de parte lucis alquc fervoris: et perfla hortum meum, et fluent aromata. Ista paulo auLe aromala legebantur.