Latin
Classis Iii. De Sanctis, Sermon 273
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 273.6
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT VI. —6. Beata Agnes. Dii Paganorum non comparandi martyribus. Beati quorum passio recitata est. Bcala Agnes sancta, cujus passionis hodiernus est dies. Virgo quae quod vocabatur, erat. Agnes latine agnam significat; graece, castam. Erat quod vocabatur: merito coronabatur. Quid ergo, fratres mei, quid vobis dicam de hominibus illis quos Pagani pro diis coluerunt, quibus templa, sacerdotia, altaria, sacrificia exhibuerunt? Quid vobis dicam? non illos esse comparandos martyribus nostris? Etiam hoc ipsum injuria est, quia vel dico. Quibuscumque, qualihuscumque infirmis fidelibus, licet adhuc camalihus et Jacte alendis, non cibo, absit ut illi sacrilegi comparentur. Contra unam aniculam fidelem christianam quid valet Juno? Contra unum infirmum et trementem omnibus membris senem christianum quid valct Hercules? Vicit Cacum1, vicit Hercules leonem, vicit Hercules canem Cerberum: vicit Fructuosus totum mundum. Compara virum vico. Agnes puella tredecim annorum 1, vicit diabolum. lium puella ista vicit, qui de Hercule inultos decepit.