Latin
Classis Iii. De Sanctis, Sermon 273
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 273.8
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT VIII. ―8. Sancti cultum Deo debitum impendi sibi horrent. Ut noveritis verum esse quod dico; audite, admoneo vos. In Actibus Apostolorum cum magnum miraculum fecisset apostolus Paulus in Lyi-aonia, cives cjusdem regionis sive provinciae putaverunt deos descendisse ad homines, et crediderunt esse Barnabam Jovcm, Paulum aulcm Mercurium, quia ipse crat in sermone promptissimus. Hoc eredentes auulcrunt vittas et victimas, et voluerunt illis offerre sacrificium. Illi continuo non irriserunt, sed expaverunt; vestimenta sua continuo consciderunt, et dixerunt cis: Fratres, quid facilis? Et nos sicut vos homines sumus passibiles: sed annuntiamus vobis Deum verum. Convertimini ab his vanis (Act. xiv, 10-14). Vidctis quomodo sancti horruerunt coli se pro diis. Item beatus Joannes evangelista, qui scripsit Apocalypsim, cum illa mira quæ sibi ostendebantur stuperet, expavescens quodam loco cecidit ad pedes angeli, a quo sibi omnia monstrabantur. Et ait iili angelus, cui nullus homo est comparandus: Surge, quid facis? Deum adora. Nam ego conservus tuus sum, ct fratrum tuorum (Apoc. XIX, 10). Oderunt martyres lagenas vestras, oderunt martyres sartagines vestras, oderunt martyres ebrictales vestras. Sine injuria eorum dico, qui lalcs non sunt: illi ad se referant, qui talia faciunt: oderunt ista martyres, non amant talia tacientes. Sed multo plus odcrunt, si colantur.