Latin
275.2.1 to 275.2.23
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 275.2.1-23
Unproofread scanNot analysed yet
i. Vincentii in pœnis fortitudo ex adjutorio Christi. Martyres discernit causa, non pœna. Magnum ct multum mirandum spectaculum noster animus cœpit: nee inanissimam ct perniciosissimam, sicut solet in theatris quarumque nugarum, sed plane utilissimam ct fructuosissimam voluptatem oculis interioribus hausimus, cnm beati Vincentii gloriosa passio legeretur. Erat videre invictam Martyris animam contra insidias antiqui hostis, contra sævitiam impii judicis contra dolores mortalis carnis, acerrima conQictatione certantem, et in adjutorio Domini cuncta supcranlem. Ita plane, charissimi, ita prorsus fuit: in Domino laudemus hanc animam, ut audiant mites. et jucundentur (Psal. XXXIII, 5). Quas voces audierit, quas reddidcrit, qu:e tormenta devicerit, decursa lectio declaravit, et nobis tanquam in conspectu qu:r gesla sunt posuit. Tanta poena erat in membris, tanta securitas in verbis, tanquam alius torqueretur, alius lo queretur. Et vere alius: prædixit enim h oc Dominus, et promisit martyribus suis dicens: Non vos estis qui lequimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. X, 20). In Domino ergo laudetur ha'c anima. Nani quid est homo, nisi quod memor est ejus (Psal. VIII, 5)? Aut quæ vires pulveris, nisi, illo adjuvante, qui nos fecit ex pulvere? Ut qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 31). Si enirn diabolicus et seductor spiritus plerumque implet vel fallaces vates, vel falsos martyres suos, ut tormenta corporis vel ipsi sibi ingerant, vel ingesta contemnant: quid magnum est Domino Deu nostro ad confirmandam prædicationem nominis sui, ipsorum predicatorum carnem quidcm in manus persequentium tradere, mentem vero in arcem libertatis assumere; ut etiam dum illa patitur iniquitatem, hæc asserat veritatem? scilicet ut victores non tolerantia faciat, sed justitia: quoniam martyres discernit causa, non paena. Multi enim dolores toleraverunt pertinacia, non constantia; vitio, non virtute;