Latin
Classis Iii. De Sanctis, Sermon 275
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 275.3
Unproofread scanNot analysed yet
Corpus Martyris exanime divino præsidio non destitutum. Reliquiis sanctorum divinitus honor conciliatus. Magnum autem Dominus testimonium præbet testibus suis, cum ille qui rexit2 corda certantium, nec corpora deserit mortuorum, velut de hujus ipsius beati Vincentii corpore praeclarissimum miraculum exhihui! ; ut id quod inimicus omnino non apparere cupierat, sategerat, fecerat, tam præsenti nutu divino proderetur, et religiosius humandum venerandumque demonstraretur, ut victricis pietatis ct devictæ impietaiis præclara in eo memoria perdurarct. Vere pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus (Psal. ex v, 15): quando nec terra carnis vita deserente contemnitur; et invisibili anima de domo visibili discedeDIc, habitaculum servi cura Domini custodiiur, et in gloriam Domini a conservis fidelibus honoralur. Quid Enim agit Deus, mira opera facicndo circa sanctorum corpora defunctorum, nisi testimonium perhibet, sibi non perire quod mnrilur; et ut hinc intelligatur in quali honore secum habeat animas occisorum, qtfando caro exanimis tanto effectu divinitatis ornatur 3? Sicut enim de membris Ecclesiæ loquens Apostolus, similitudinem adhibuit de membris corporis nostri, quoniam quas inhonesta sunt nostra, his abundantiorem honorem circumponimus (I Cor. XII, 23): ita providentia Creatoris cadaveribus martyrum tam præclara miraculorum testimonia præstando, abundantiorem honorem exsanguibus reliquiis hominum circumponit, et quod vita cmigrante tanquam deforme jam remanet, ibi evidentius præsens vitæ dator apparet.