# Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 276.1

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, Classis Iii. De Sanctis, Sermon 276. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/276.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/276.1

CAPUT PRIMUM. — i. Martyris fortitudo a Christo eat. In passione, quæ nobis hodierecitata est, fralres mei, evidenter ostenditur judex fcrox. lortorcruentus, Martyr invictus. In cujus corpore poenis variis exarato, jam tormenta defecerant, et adhuc membra durabant. Tot convicta miraculis persistebat impietas, tot vexata suppliciis non cedebat infirmitas: agnoscatur ergo operata divinitas. Quando enim corruptibilis pulvis contra tam immania tormenta duraret, nisi in eo Dominus habitaret? In his cnim omnibus ille agnoscendus, ille glorificandus, ille laudandus est, qui ct in prima vocatione dedit fidem, et in suprema passione virtutem. Vultis nosse quia utrumque donatum est? Audite apostolum Paulum: Vobis, inquit, donatum at pro Christo, non solum ut credatis in eum, verum etiam ut patiamini pro eo (Philipp. I, 29). Acceperat hæc utraque levita Vincentius, acceperat et habebat. Si enim non accepisset, quid haberet? Habebat in sermone fiduciam, habebat in issione tolerantiam. Ne- IllO ergo dc suo corde præsumat, quando profert scrmonem; ncmo de suis viribus confidat, quando suffert tentationem: quia et ut bona prudenter loquamur, ab illo est nostra sapientia; et ut mala fortiter perferamus, ab illo est nostra patientia. Recolkc Duminum Christum suus in Evangelio discipulos admonentem: recolite martyrum Rogem cohortes suas armis spiritualibus instruentem, bella monstrantem, adjutoria ministrantem, præmia pollicentem: qui cum dixisset discipulis suis, In hoc mundo pressuram habebitis; mox unde territi consolarentur, adjunxit dicens, Sed confidile, ego vici mundum (Joan. XVI, 33). Quid ergo miramur, charissimi, si in illo Vincentius vicit, a quo victus est mundus? In hoc, inquit, mundo pressuram habebitis: ut si premit, non opprimat; si oppugnat, non expugnet.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013d/stoa0040.stoa013d.opp-lat1.xml.
