Latin
277.16.54 to 277.16.84
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 277.16.54-84
Unproofread scanNot analysed yet
IIic Jesus qui acceptus cst a vobis, sic veniet quomodo vidistis cum euntem in coelum >(Act. I, 11 ). Sic ergo, sic vcnict, quomodo abscessit in cœlum. "isibilis veniet ad judicium; quia visibilis abscessit in cœlum. Nam si visibilis abscessit et invisibilis veniet, quomodo sic veniet? Si autem sic veniet, visibilis ergo veniet; ct videbit omnis caro salutare Dei. CAPUT XIX. 18. De difficultate proposita, deque Deo et de corpore futuro spirituali quid tenendum. Non hoc ideo dixi (mementote quantum potestis, ut ea discamus, usquequo invenerimus, quoe nondum novi mus; quod autem novimus, non opus est ut discamus, sed Domino adjuvante, doceamus): non. ergo hoc ideo dixi, quia carnem visuram ncgavi; sed quia quaerenda sunt testimonia clariora, si forte poterunt inveniri. Nam hoc quod prolatum est, videtis quale sit. Pro nobis enim magis facit, vel pro ipsa veritate, vel pro his qui quasi certo contendunt, carnem non visuram omnino ullo modo Deum, nec in resurrectione mortuorum. Nos hinc non contendimus, sed repctendd acutos commemoramus, tardis inculcamus. Licet multis tædiosi simus, dicimus tamen. Deus non videtur in loco, quia non est corpus; quia ubique totus est, quia non in parte ininor, et in parte major est. Hoc firmissime teneamus. Si autem caro illa tantam acceperit mutationem, ut possit per cam videri quod nou videtur in loco; omnino ila sit. Sed quærendum est, nude doceamur. Et si nondum docetur, nondum negetur; sed certe vel dubitetur. Ita tamen ut carnem resurrecturam non dubitetur, spirituale corpus futurum ex animali nun dubitetur, corruptibile hoc et mortale hoc induere immortalitatem et incorruptionem non dubitetur: ut in quod pervenimus, in eo ambulemus (Philipp. III, 16). Certe si nimis inquirendo in aliquo forte deviamus; saltem in crcatura, non in Creatore deviemus.