# Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 277.5.1-30

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, 277.5.1 to 277.5.30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/277.5.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/277.5.1

CAPUT PRIMUM. — 1. Vincentii cadaver imictum. Reliquiæ sanctorum ad fidelium consolationem. Corpora sanctorum data Ecclesiis ad memorias orationum, non ad glorias martyrum. Oculis fidei certantem exspectaviMus Martyrem, et amavimus totum invisibiliter pulchrum. Qualis enim decoris habebat spiritum, cujus fuit et cadaver invictum? Dominum confessus est vivus: inimicum superavit et mortuns. Quid putamus, fratres, quod istum bonorem prov!dentia et consilium omnipotentis Creatoris cum etiam defuncto corpori detulit, Martyri aliquid præstitit? Quid enim? si non scpeliretur, ignorabat ille unde suscitaretur? Illi et in victoria corona, et in resurrectione servata cst vita æterna. Sed de corpore ejus, Ecclesiæ præstita est consolationis memoria. Sic plerupnque Deus de servis suis praestat servis suis quadam dignatione, donans quod magis prosit ei cui datur, quam ei de quo datur. Sic Eliam sanctum Deus per avem pascebat: non autem misericordia Dei et omnipotentia defecerat, ut semper sic pascerete Mittitur tamcn pascendus ad viduam (III Reg. xvn, 9): non quia non erat quomodo Dei servus aleretur, sed ut fidelis vidua benedictionem mereretur. Præstitit ergo sanctorum corpora Ecclesiis suis ad memorias orationum, non ad glorias martyrum. Illi euim habent integram gloriam suam apud Creatorem suum. Nec ipsi corpori aliquid timent, quoniam non est quod timeant. Magis si parcant corpori, nocent et corpori. Si antem per fidem non parcant corpori, præstant et corpori. CAPUT II. — 2. Martyr corpori non parcendo, ipsi consulit. Judicium, pro pœna æterna. Ecce hoc attendite, et fidem vestram interrogate. Sanctus Vincenlius si formidine tormentorum ncgarct Christum, videretur corpori pepercisse: quadam autem conditione mortali, corpore solveretur. Quid agcrel in rcsurrectione, cum in æternum ignem præcipitaretur? Negans Christum, negatur a Christo. Qui negaverit me, inquit, coram hominibus, negabo eum coram Patre meo qui est in cœlis (Luc.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013d/stoa0040.stoa013d.opp-lat1.xml.
