Latin
277.5.129 to 277.5.155
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 277.5.129-155
Unproofread scanNot analysed yet
Onus corporis in hac vita sem per manet. Nam præses ille Dacianus in cordc nihil sentiebat, quando in nihil sentiens cadaver sæviebat? Quid enim jam faciebat nihil sentienti, qui potuit et a sentiente superari? Fecit tamen quidquid potuit, fccil iratus. Sed qui jam nihil in palam paticbatur *,in occulto coronabatur. Tenebat euim sententiam Domini sui: qui cum vellet nos sccuros facere de his qui corpus occidunt, Nolite, inquit, I; . mere eos qui corpus occidunt, et postea non habent quid faciunt (Matth. x,28; Lue. III, 4). Quomodo postca non habent quid faciant, quando insanus ille de. Vincentii corpore tanta fecit? Sed Vincentio quid fecit, qui etiam sentienti nihil fecit? Ergo non sic non sentire, ut non sentit lapis, ut non sentit arbor, ut non sentit cadaver; sed vivcre in corpore, et nihil ex ejus onere sentire >hoc cst sannm esse. Et tamen quantumlibet sit homo in hac vita santis, sentit etiam sani corporis pondus. Aggravat animam eliam sanum corpus quod corrumpitur, id est, corruptibile. Aggravat animam, id est, non obtemperat anim:e ad nutum omnis voluntatis. Obtemperat in multis: movet manus ad operandum, pedes ad ambulandum, linguam ad loquendum, oculos ad videndum, ad seDtiendas voces intendit auditum: in his omnibus corpus obsequitur. Mutandi loci cupiditas sentit onus, sentit pondus: non tanta facilitate movetur corpus ad perveniendum, quo desiderat. Dcsiderat aliquis amicum videre in corpore constitutus, in corpore constiiutum; illum novit esse in longinquo, multæ mansiones interjacent: animo jam praecessit, corporo quando pervenit, tunc sentit quale onus portet. Non potuit ad celeritatem præsumptam obedire voluntati pondus carnis: non potuit ea celeritate rapi, qua voluit, qua eam portat armus. Tardum et onerosum est. CAPUT VII. —i. Quœrendum aliqutd in hoc corpore unde intelligatur velocitas corporis futuri spiritualis.