# Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 277.5.156-178

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, 277.5.156 to 277.5.178. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/277.5.156
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/277.5.156

Putamusne, habet aliquid ipsum corpus, unde prohetur vclocitas corporis? Pedes dicemus? Quid tardius? Ipsi sunt qui perveniunt, et dcsideria vix sequuntur, et molimenta moliendo perveniunt. Sed fac quemquam ita velocem, ut sunt quædam animalia, quibus nec comparanda est velocitas nostra; fac quemquam ita velocem, ut sunt aves: non co ictu pervenit, quo voluerit. Diu volant aves migrando, et aliquando fessas insidunt arboribus navium. Ergo si etiam sicut aves volare possemus, præ desiderio perveniendi tardi essemus. Cum vero fuerit corpus spirituale, do quo dictum est, Seminatur corpus animale, surget corpus spirituale (I Cor. xv, 44); quanta ibi facilitas, quanta celeritas, quanta obedicntia volentis? In nullo pondus, in nullo egestas, in nullo lassitudo, in nullo ex alia parte renitentia et reluctatio. CAPUT VIII. — 8. De corpore spirituali ex occasione dicendum. Quale illud corpus erat, quod Dominus per claustra trajecit? Intendite, obsecro, si possim adjuvante Domino qualibuscumque verbis exspectationi vestræ aut satisfacere, aut non muitum deesse. Nata nobis occasio est de corpore spirituali aliquid disputandi ex passione Martyris, a quo sic vidimus et mirati sumus corpus inter tormenta contemni. Diximus enim quia non parcendo corpori, cidem etiam corpori consulebat: ne forte fugiendo temporales pœnas, et Christum negando, idem ipsum corpus poenis sempiternis et atrocissimis suppliciis destinaret. Hinc ergo hortari vos cupiens, et me ipsum ad præsentia contemnenda, futura speranda: Etenim in hoc habitaculo ingemiscimus gravati, et tamen mori nolumus, et exui pondere formidamus; nolumus enim spoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur mortale a vita (II Cor. v, 4): hac ergo occasione de spirituali corpore sust'epi aliquid loqui vobis, et primitus commendandam putavi hanc ipsam hujus fragilis ct corruptibilis corporis sanitatem, ut ex ipsa magnum aliquid inveniamus. Invenimus in ipsa sanitate nibil sentire.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013d/stoa0040.stoa013d.opp-lat1.xml.
