Latin
277.5.237 to 277.5.270
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 277.5.237-270
Unproofread scanNot analysed yet
Mox ut videre voluisti, videndo pervenisti. Non quæsisti machinas quibus nitereris, non scalas quibus ascendercs, non funes quibus levareris, non pennas quibus volares. Oculum apcruisse, hoc est pervenisse. CAPUT XI. —ii. Celeritati radii ex oculo emissi resurrectio comparata. Quid ergo ista celcriias? quanta est? quid sibi vult? Corporis nostri est, de carne nostra emittitur. Radios nos habemus, et non miramur. Videndo utimur, considerando expavescimus. Non invenis aliquid quod huic compares celeritati, quantum attinet ad corporis celeritatem. Merito huic ccleritati apostolus Paulus facilitatem rcsurrectionis «omparavit, dicens: In ictu oculi (I Cor. xv, 52). Ictus oculi cst, non in palpebris claudendis ct apcliendis: nam hoc tardiusagilur, quam videlur. Tardius palpebram levas, quam dirigis radium. Citius radius tuus pervenit ad coelum, quam palpebra levata ad supercilium. Videtis quid sit ictus oculi: videtis quam facilitatem Apostolus resurrectioni corporum dederit. Quam tarde ista creata atque formata sunt? Recolamus moras conceptus, et in ipsis uteris Inatrum coalescentium semina parvuloruni; per temporum numerum membra formata, dicbus certis, mcnsibus multis, quo usque illud quod intus creatum atque formatum est proferatur in lucem. Dcinde quanta mora crescit, quanta mora succedit adolescentia pueritiæ, juventus adolescentiæ, senectus juventuti, mors omnibus. Accedit etiam alia mora: videtur integrum recens cadavcr, in putredinem solvitur; ct ad ipsam resolutionem necessaria sunt temporo, donec in tabem defluat, siccetur in cinere: et ab ipsis primordiis uteri usque ad cincrem extremum sepulcri quanta interjacet mora? quot dies? quæ temporum spatia? Venit ad resurgendum, in ictu oculi reparatur. CAPUT XII. —12. Ex resurrectionis futurœ facilitate intelligenda facilitas corporis spiritualis. Hœc mirabilior celeritate radii oculi. Attendite ergo, fratres, et comparate quai comparanda sunt, rebus quibus comparanda suut. Celerius movetur ista caro in ambulando, quam formata esi, quam nutrita est, quam crevit, quam ad habitum juvenilem pervenit, integramque ætatem et staturam percepit: celerius movetur in ambulando, quam hoc in illa fiat.