# Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 277.5.271-297

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, 277.5.271 to 277.5.297. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/277.5.271
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/277.5.271

Porro autem resurrectio fiet in ictu oculi: quanta crit ecleritas movendi, si tanta potuit esse resurgendi? Laniata suni corpora a sævie tibus: tulo licet mundo dissipentur membra mortuorum, per totam terram cincres dispergantur; de loto tam grandi sinu totum quod sparsum est in ictu oculi reparatur. itiramur radiorum nostrorum, qui funduntur ex oculis, nimiam quamdam, ei nisi experiremur, incredibilem celeritatem: mirabilior est in corpore, quod futuruin cst, spirituali facilitas. In ictu quidem oculi resurget: Sed Dominus noster, quod radius oculi nostr! non potest, corpus etiam per claustra trajecit. Post resurrectionem in loco uno constitutis discipulis suis, subito apparuit ostiis clausis (Joan. XX, 19). Qua nos viderc non possumus, ille potuit et intrare. Nemodicat, Hoc quidem potuit, sed Domini corpus; numquid continuo etiam meum potcrit? Et binc accipe ab Spiritu, qui de Apostolo loquebatur, plenam sccuritatem. De ipso quippe Domino dictum est: Qui trans' figurabit corpus humilitatis nostrœ conforme corpori gloriœ suœ (Philipp. m, 21). CAPUT XIII. -13. An Deus videbitur per corpus spirituale. Deus non potest videri in loco ad moduin corporis. De isto ergo tali corpore, de hujus corporis tanta facilitate, tanta celeritate, tanta sanitate, nihil temere ac præsumenter definire audeat humana fragilitas. Quales erimus, sciemus cum fuerimus. Antequam simus, temerarii non simus, ne illud non simus. Quærit aliquando humana curiositas, et dicit sibi: Putasne per illud spirituale corpus videbimus Deum? Cito quidem responderi potest: In loco non videtur Deus, per partes non videtur Deus, spatiis diffusus intervallisque separatus non videlur Deus. QuamDiU impleat cælum et terram, non idco tamen dimidius est in coelo, dimidius in turra. Nam acr iste si implet coelum et terram; pars ejus quæ in coelo cst, non est in terra. Et quidquid aqua implet, implet quidcm spatium quo capitur;

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013d/stoa0040.stoa013d.opp-lat1.xml.
