# Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 277.5.31-65

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, 277.5.31 to 277.5.65. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/277.5.31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/277.5.31

XII, 9). Ecce negaret, quicscerent illi tortores, et vulnerato animo sanum esset corpus; imo occiso animo, vivcret corpus: quid prodesset in æternum mortuo brevis corporis vita? Veniret dies, quam commemorat Dominus, quando omnes qui in monumentis sunt, audient vocem ejus, et procedent: sed cum magna differentia. Omnes proccdent, sed non omnes ad eamdem rem procedent. Omnes surrecturi, sed non omnes immutandi. Qui enim bene fecerunt, inquit, in resurrectionem vitæ; qui autem malet in resurrectionem judicii (Joan. v, 28. 29). Cum dicit, Omnes qui in monumentis sunt, procul dubio manifestat corporum resurrectionem. Judicium autem cum audis, ne tibi tanquam de temporali judicio blandiaris; ponitur judicium pro pœna æterna. Secundum hoc dictum est, Qui autem non credit, jam judicatus est (Id. III, i8). Hæc ergo differentia scparatura cst justos ab injustis, fidelcs ab infidelibus, confessores a negatoribus, amatores vitæ perituræ ab amatoribus vitæ æternæ; separatura est illa discrotio. Et ibunt justi in vitam æternam, impii vero in ignem eternum (Matth. xxv, 46). Ibi cum corpore torquebuntur, qui corpori pepercerunl. Timendo enim tornienta corporis, corpori pepercerunt; et parcendo corpori, Christum negaverunt; et negando Christum, pœnas æternas etiam corpori distulerunt1. Si distuicrunt, numquid abstulerunt? CAPUT. — 3. Corpus non contempserunt martyres, sed ei bene consuluerunt. Ergo prudenter martyres Christi non sua corpora contempserunt. Perversa est ista, et mundana philosophia, eorum qui con credunt corporum resurrectionem. Videntur enim sibi quasi magni corporis contemptores, quia ipsa corpora quasi pro carceribus se habere arbitrantur, quo detrusas putant animas, quod alibi ante peccaverunt. Deus autem noster et corpus fecil et spirilum; et utriusque creator est, ct utriusque recreator; utriusque institutor, utriusque etiam restitutor. Non ergo carnem tanquam inimicam, vel contempserunt, vel persecuti sunt martyres. Nemo enim unquam carnem suam odio habuit (Ephes.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013d/stoa0040.stoa013d.opp-lat1.xml.
