Latin
277.5.322 to 277.5.340
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 277.5.322-340
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XIV. —14. Si per corpus spirituale videri possit substantia quæ non videtur in loco, adhuc incompertum. Si ergo substantiam, quæ non videtur in loco, poterunt vel tunc corporales oculi videre, cum fuerit corpus spiritualc; si poterunt aliqua vi occulta, aliqua vi inexperta et prorsus incognita, nee ulla æstimatione percepta, si poterunt, possint. Oculis enim videmus, non nostris oculis invidemus. Tantum non conemur Deuin perducere ad locum, non tonemur Deum includere in loco, non conemur Deum per spatia locorum quasi aliqua mole diffundere; non andeamus hoc, non cogitemus. Maneat substantia divinitatis in sua et propria dignitate. Nos certe, quam (a) possutnus, in melius mutemus, non Deum in dcterius commutemus. Maxime quia definitum aliquid inde in Scriptura non invenimus, aut nondum invenimus. Nam. neque hoc audco praesumere, von in ea esse quod valeat inveniri. Aut non est, ant latet, aut me latet. Si quid in alterutram partem potuerit ab aliquo inveniri, libenter accipio, et me instructum nisi gratias egero, non homini dicenti, sed ei qui per hominem docet, ingratus ero. Absit autem ut dator gratiæ, me esse permittat ingratum. Hoc tantum dico, quia oculi qui per intervalla locorum vident quod vident, id est, ut spatium sit inter videntem, et illud quod videtur; aliter enim isti oculi non vident nam si ab cis aliquid multum in longinquo removeris, ideo non vident, quia radii ad longe posita non perveniunt; si autem ad eos aliquid propinquius admoveris, nisi sit intervallum aliquod inter oculos videntis et corpus quod vidctur, videri omnino non potest; nam si propius admovendo oculos ipsos, quibus aliquid videtur, contingas, perdito spatio amittitur visio: hoc ergo dico, quoniam tales oculi, qui nonnisi per intervalla et spatia locorum vident quidquid vident, nee nunc possunt videre Deum, nec tunc poterunt, quia ille non est in loco.