# Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 277.5.341-367

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, 277.5.341 to 277.5.367. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/277.5.341
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/277.5.341

Aut ergo aliud erit quod videre possint, et quod in loco videri non potest: aut si manebit in eis non posse videre nisi in loco, non videbunt eum qui non cst in loco. CAPUT XV. —15. De corpore spirituali, deque invisibili Dei natura quid jam certum. Hoc autem donec de spirituali corpore diligentius requiratur, quod aut intelligatur aut recte credatur, teneamus corpus resurrecturum, teneamus formam corporis nostri, hanc futuram, quam veL Christus exhibuit, vel ill occulto promisit. Tencamus corpus spirituale futurum, nou animale, sicut nunc est. Evidenter cuim expressum cst, et coniradxi non potest: Seminatur corpus animale, resurget corpus spirituale (I Cor. xv, 44). Tencamus Patrem, et Filium et Spiritum sanctum natura propria, substantia propria, pariter et æqualiter esse invisibilem, quia pariter et æqualiter credimus immortalem, pariter et aequaliter credimus incorruptibilem. Uno autem loco simul hæc posuit Apostolus: Regi autem sæculorum, immortali, invisibili, incorruptibili, soli Deo, honor et gloria in sæcula saculorum. Amen (I Tim. I, 17). Deus solus, Pater et Filius et Spiritus sanctus, immortalis, invisibilis, incorruptibilis: non modo invisibilis, et postea visibilis; quia non modo incorruptibilis, et postea corruptibilis. Sicut immortalis semper, sicut incorruptibilis semper; ita et invisibilis semper. Si mutatur invisibilitas, metuendum est ne mutetur immortalitas. Puto, propterea ipse Apostolus invisibilcm in medio posuit, inter immortalem et incorruptibilem. De quo ambigi poterat, ne posset everti, cx utroque latere communivit. CAPUT XVI. — Teneamus istam indeclinabilem confessionem. Non est simile offendere in crcaturam, ct offendere in Creatorem. Certe qualitates creaturarum disserendo quæramus, et si in aliquo fallimur, in quod pervenimus in eo ambulemus. Tunc enim si quid aliter sapimus, et hoc nobis Deus revelabit (Philipp. III, 15 16, ). Unde hesterno die diutius disputivimus (a). Beati mundicordes, quoniam ipsi Deum videbunt ( Matth.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013d/stoa0040.stoa013d.opp-lat1.xml.
