Latin
277.5.66 to 277.5.91
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 277.5.66-91
Unproofread scanNot analysed yet
v, 29). Magis ei consulucrunt, quando eam negiigcre videbantur: quando in ea fideliter persistentes, temporalia tormenta tolerabant, æternam etiam ipsi carni gloriam comparabant. CAPUT IV. —A. Corporis gloria post resurrectionem. Sanitas corporis, concordia eorum quibus constat. Quæ sit autem futura in resurrectione gloria carnis hujus, quis explicet verbis? Neino adhuc nostrum habendo expertus est. Nunc carnem onerosam portamus; quia indigam, quia infirmam, quia mortalem, quia corruptibilem. Corpus cnim quod corrumpitur, aggravat animam (Sap. IX, 15). Sed noH hoc in resurrectione metuere. Oportet ut corruptibi/e hoc induat in corruptionem, et mortale hoc induat immortalitalem (I Cor. xv, 53). Quod nunc est onus, crit honor: quod nunc sarcina, tunc levamen. Non enim habebit pondus, ut corpus habere te sentias. Videte, cliarissimi: quando sanum est corpus nostrum, eliam hoc fragile atque mortale, quando su:rum partium temperamento moderatum est, quando in eo nihil ejus adversus aliud rixatur; non calor superat et urgel algorem, non copia frigoris fervor exstinguitur, et dum luctatur affligit; non humorem siccitas sorbet, non inundat humor et premit; sed onmia quibus constat concordi inter se junctura librata sunt, quæ sanitas dicitur. Est autem, ut breviter dicam, sanitas corporis, corum concordia quibus constat. Hæc ergo sanitas, id est membrorum humorumque concordia in re corruptibili, in re egena et inCruta, in re quæ adhuc csurire et sitire potest, stando lassari, sedendo refici, rursus sedendo lassari, esuricndo deficere, vescendo refici; non succurrere defectionibus præteritis nisi aliis inchoatis: quidquid enim aliud ad refectionem cepcris lassus, initium est alterius lassitudinis; quia in re, quam sumpsisti ut succurreres, si perseveres, et inde fatigaberis: in hoc ergo infirmo et corruptibili corpare, quid est ipsa sanitas qualiscumque? Neque enim hæc, quæ in carne mortali ct corruptibili dici.