# Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 277.5.92-128

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, 277.5.92 to 277.5.128. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/277.5.92
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/277.5.92

tur sanitas, ullo modo Angelorum sanitati comparanda est, quorum nobis æqualitas in resurrectione promittitur (Luc. xx, 36). CAPUT V. — Hæc tamen sanitas, ut dixi, qualiscumque quid habet delectationis, quam exoptabile bonum est omnibus? Quantam rem habet pauper, cum hanc solam habet; quaulam non habet dives, cum hanc solam non habet? Quid se jactat copiosum Fibris lectum non formidat argenteum: non timet pompam divitis, non timet jacula bellatoris. Sanitas eat nihil sentire, scilicet molestum ei onerosum. Quid ergo sanitas hæc ipsa, quam recte martyres contempserunt, quia In ipsa carne aliam speraverunt? Tamcn quia illam nondum experti sumus, et ista quam novimus. illam utcumquc conjiciamus. Quid est sanitas? Si dicas mihi, Quid est viderc? quantum ad corpus attinet, respondebo tibi fortasse, formas coloresque sentire. Si dicas mihi, Quid est audire? respondebo, sonos sentire. Si dicas. Quid est olfacere? respondebo, odorcs sentire. Quid et tangere? Dura vel mollia, calida vel frigida, aspera et lenia, gravia vel levia sentire. Quid est sanitas? Nihil sentire 1. Sed et hæc ipsa in nobis modo aliorum comparatione vilescunt. Acute vides: acutius te forsitan aquila. Acute audis: sunt bestiolæ qn;e audiunt acutius. Acute olfacis: canem sagacem non vincis. Acute sapores gustando dijudicas: sunt animalia quæ inexpertas herbas discernunt, et quod est noxium non attingunt. Nam tu quamlibet acute discernas cibum, imprudens irruis in venenum. Acute sentis tangendo: quam multæ aves æstatem futuram præsentiunt, et loca demutant; hiemem imminere præsentiunt, ad loca calidiora demigrant? quod tu cum venerit sentis, antequam veniat illæ præsetiunt 2. Et hoc ipsum quod in sanitate laudavi, nihil sentit lapis, nihil arbor, nihil cadaver. CAPUT V!. — 6. Dacianus sæviens in corpus mortuum. Vivere in corpore, et nihil ex ejus onere sentire, cat sanum esse.

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013d/stoa0040.stoa013d.opp-lat1.xml.
