# Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 278.3.112-136

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, 278.3.112 to 278.3.136. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/278.3.112
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/sermones-ad-populum-classis-iii-de-sanctis/278.3.112

IV, 4, 5)? Quis est autem habens uxorem, qui eo modo utatur uxore, ut non excedat legem liberos procreandi? Ad hoc enim data est: convincunt te tabuLe quæ scribuntur in matrimonio. Pactus es quemadmodum duceres: sonat tibi scriptura pactionis, Liberorum procreandorum Mansa. Non ergo accedas, si potes, nisi liberorum procreandorum causa. Si modum excesseris, contra illas tabulas facies et contra pactum. Nonne manifestum est? Eris mendax, et pacti violator: et quaerit in te Deus integritatem templi sui et non invenit; non quia tua usus es, sed quia im - moderate usus es. Nam et vinum de apotheca tua bi bis, et tamen si sic bibis, ut inebrieris, nun quia re tua usus es, ideo non peccasti: donum enim Dei convertisti ad corruptionem tuam. CAPUT X. — 10. Deus ipse Offenditur usu rerum concessarum immoderato. Remedium contra peccata ejusmodi immoderationis. Quid ergo, fratres? Cerlc manifestum cst, ct renuntiat omnium conscientia, qnia difficile est sic uti rebus concessis, ut non aliquantulum excedatur modus. Quando autem excesseris modum, offendis Deum, cujus templum es. Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos. Nemo se fallat: Quisquis templum Dei corruperit, corrumpet illum Deus. Dicta sententia est, tcneris reus. Quid dicturus es in orationibus luis, quando rogabis Deum, quem offendis in templo suo, quem pellis de templo suo? Quomodo mundabis rursus in te donium Dci? quomodo eum reduces ad tc? Quomodo, nisi dicendo cx vcra corde tuo, et verbis ct factis, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 9 Quis cnim te accusabit immoderate utentem tuo cibo, luo potu, tua conjuge? Nemo accusabit bominum: sed tamen quia Deus arguit, exigens de te integritatem templi sui et incorruptionem habitationis suæ, dedit tibi remedium, tanquam dicens: Si excedendo modum offendis me, et ego tenebo te reum, ubi te nullus hominum accusat;

---

Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa013d/stoa0040.stoa013d.opp-lat1.xml.
