Latin
278.3.137 to 278.3.163
Augustine, Sermones Ad Populum. Classis III. De Sanctis 278.3.137-163
Unproofread scanNot analysed yet
dimitte homini quod in te recavit, ut dimittam tibi quod peccas in me. CAPUT XI -11. Contempto illo remedio non remanet spes ulla salutis. Tenete istud fortiter, fratres. Qui enim ct ad hujusmodi antidotum renuntiaverit, nulla illi spes salutis omnino remanebit. Qui mihi dixerit, Non remitto I peccata, quae in me forte homines peccant: non est unde illi promittam salutem. Non enim possum cgo promittere, quod non promittit Dens. Ero enim non dispensator verbi Dei, sed dispensator serpentis. Serpens enim promisit bonum peccanti, Deus autcm mortem minatus esi. Quid enim illi evenit, nisi quod minatus est Deus? Et longe ab co factum est, quod ille pollicitus est. Vuliis ergo, fratres, ut dicam vobis: Etsi peccaveritis, etsi non diiniseritis peccata hominibus, prorsus salvi eritis, cum venerit Christus Jesus, omnibus indulgentiam dabit? Non dico, quia non audio 2: non dico quod mihi non dicitur. Promittit quidem Deus indulgentiam eccatori, scd præterita omnia dimittens conversis, credentibus, baptizatis. Hoc lego, hoc audeo promittere, hoc promitto, et quod promitto promittitur mihi. Et cum legitur, omnes audimus: condiscipuli enim sutilIs, unus magister est in ista schola. CAPUT XII. —12. Peccata gravia, quæ pœnitentiœ laborem exugunt vehementiorem. Levia peccata multitudine opprimunt, nisi a Deo dimittantur. Omnia ergo præterita conversis dimittuntur: cæterum hujus vitæ sunt quxdam gravia ct mortifera, qua: nisi per vehementissimam molestiam humiliationis cordis et contritionis spiritus et tribulationis pœnitentiæ non relaxantur. Hæc dimittuntur per claves Ecclesiæ. Si enim tu te cœperis judit arc, si tibi coeperis displicere; Deus veniet, ut misereatur. Si tu tc punire volucris, purcet ille. Qui autem agit bene poenitentiam, suus ipse punitor est. Sit oportet ipse severus in se, ut in eum sit misericors Dcus: quomodo dicit David, Averte faciem tuam a peccatis meIs, et omnes iniquitates meus dilf.